Latin
3.1.125 to 3.1.126
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.125-126
Not analysed yet
CAP. LXIII. -Boemundus et comites ejus dum pontem hostibus incommeabilem facere nituntur, partim caesi partim laesi sunt, et hoc duci Godefrido flebiliter nuntiatur. Crastina autem die illucescente, principes fidelium consiliis invigilant laeti de recenti victoria, quatenus praesidium cujusdam machinae locarent juxta praefatum pontem civitatis, qui porrigitur trans fluvium Farfar: ut sic auferrent, locata machina, [0475C] introitum et exitum ab urbe commeantibus, et escas inferentibus, et insidias per eumdem pontem Christianis molientibus. Tandem reperto consilio, Boemundum, principem Siciliae, et Everhardum de Poisat, Reymundum comitem de Provincia, Wernerum de Greis ad portum maris, qui dicitur Simeonis eremitae, propter emendos cibos cum plurimis peditibus dirigunt, et ut vocarent socios ad opem construendi praesidii, qui in ipso littore maris propter naves quae escas adducebant morabantur. Reduxerunt etiam in eodem comitatu legatos regis Babyloniae, quos magnificis muneribus honoratos in bona fide salvos navigio remiserunt. Tam egregiorum virorum consilio et discessu per delatores comperto et manifestato, Turci gavisi sunt gaudio magno. Qui [0475D] assumptis quatuor millibus electorum militum, per pontem praedictum ab urbe egressi, viros praedictos, ductores exercitus, per notas sibi semitas insecuti sunt, hoc magno exercitu ignorante, in montanis insidias ponentes inter vepres et fruteta, quousque missi principes a portu maris repedarent. Repedantibus autem sociis tam in equis quam in pedibus, ex admonitione Boemundi, caeterorumque primorum jam quatuor millia confluxerant. Turci improvisos et cibariis onustos, raptim ab insidiis exsurgentes, incurrunt sagittis trans pectus et viscera confodientes, alios gladio trucidantes. Et quia dextris illis erat victoria, manus suas a fidelium martyrio non ante continuerunt quam per silvas et campos, quingentos [0476A] amputatis capitibus exstinxerunt. Vulneratorum quidem et captivorum non erat numerus. Boemundus igitur, qui retro agebat custodiam cum caeteris viris magnificis, intellecta hac caede crudelissima, vidensque suos semineces per abrupta montium per opaca loca latere, celeri fuga hac illacque tendere: et perspiciens se fugitivis ac victis nequaquam prodesse, sed sibi in promptu esse mori, reductis frenis cum sociis equo insidentibus, se subtraxit, et ad maritima, via relecta, tendens cum paucis repedabat. Nec mora, quidam, qui vix velocitate equi per devexa collium elapsus ab armis declinaverat, Godefridum ducem, qui ab exercitu trans pontem navium veniens, mediis assistens campis ex pontificis monitu Turcos et armenta eorum in [0476B] urbem redire coegerat, gravi inquietavit fama, asserens, quomodo Boemundus caeterique comprimores in mortis articulo positi intra inimicorum insidias arctarentur, et quanta crudelitate populus a porta repedans sit attritus.