Latin
3.1.122 to 3.1.124
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.122-124
Not analysed yet
Haec duce monente et exhortante, septingenti equites viri praeliatores eliguntur, quos tamen res prorsus latebat praeter aliquos primores exercitus: defecerant enim plerisque equi, prae diversis plagis, ut praediximus et paucissimi valentes fuere equi: [0474A] unde alii jumentis, alii mulis et asinis, prout necessitas exhibebat, insidentes, intempestae noctis silentio iter moverunt, per pontem navium transeuntes, Turcis his ignorantibus, qui in praesidio Antiochiae fuerunt ad defensionem. Boemundus, Tankradus, Robertus Flandrensis, Robertus de Northmannia, una cum duce Godefrido in loco decreto pariter convenerunt. Rotgerus de Barnavilla pariter convocatus adfuit, qui insidiis Turcorum assiduus et strages saepius exercens, apud eosdem Turcos notissimus et famosissimus laudem eam obtinuit, ut saepius inter Christianos et ipsos de omni conventione utrinque captivorum et cujusque rei internuntius audiretur. Ipse pariter antistes, socius in omni admonitione sancta, sequebatur ad confortandos [0474B] viros Dei. His vero per noctem jam superata via, et ad castra Turcorum properantibus, Boemundus quidam de genere Turcorum qui, veritate cognita, quae Christus est, baptismi gratiam percepit, et a Boemundo principe recenter de sacro fonte levatus, nomine ejus est vocatus, et Walterus de Drommedart praemittuntur cautissime gradientes, quousque primo diluculo gentem innumerabilem, ad auxilium Antiochenorum venientem, inspectant a silva et frutetis undique properare. Hi autem, ut hostes a longe speculantur, reditum parant, ad septingentos socios laxis frenis revolant, rem ut erat aperientes, sed omnem terrorem bono solamine adimentes. CAP. LXII. -Pontificis sermone peregrini roborati, septingentos hostium palam triumphant, sectisque cervicibus dehonestant. [0474C] Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit. In hac beata admonitione roborati, decreverunt unanimiter malle mori quam inimicis viliter terga dare. Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis. Dei etiam auxilio et misericordia nervi arcuum eorum, prae pluvia molliti ac defecti, nil poterant: quod illis fuit magno impedimento, et fidelibus in triumphi augmento. Victores ergo Christiani facti, videntes se praevaluisse et paucos suorum cecidisse, ab equis descendentes, capita occisorum amputant, sellis alligant, sociis nonnullis in castris Antiochiae rei eventum exspectantibus, in magna laetitia afferunt cum mille equis valentibus et spoliis multis, quae devictis hostibus acceperunt. Adfuerunt in eodem praelio nuntii regis Babyloniae, qui etiam capita Turcorum amputata in sellis ad [0475A] exercitum detulerunt. Contigit autem haec victoria Christianis in manu paucorum praecedente die capitis jejunii. Ipsis etiam fidelibus in magna gloria repedantibus ad populum suum, et tentoria in pratis Antiochiae relicta, Turci, qui obsessi auxilium attritae multitudinis operiebantur, in moenibus suis stantes, contemplabantur a longe victrices aquilas fidelium. Quas suae exspectatae gentis aestimantes, subito fragore clamantium et cornicinum strepitu, ad arma convolant; e portis fortiter exundant, putantes ab intus et deforis in momento omnem illam sacram consumere legionem. Sed cominus appropinquantibus Christianis, et visis capitibus Turcorum, exuviis quoque et caballis eorum recognitis, fragorem et tubarum sonitum compresserunt; gaudere [0475B] cessaverunt, et in munitionem celeri fuga relati sunt. Christiani vero ad augendum Turcis dolorem, capita Turcorum trans moenia et muros jactaverunt, caetera ferme ducenta hastis et palis infixa in conspectu omnium astantium ad moenia contulerunt.