Latin
3.1.19 to 3.1.22
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.19-22
Not analysed yet
CAP. X. -De eodem, et qualiter Tankradus urbem Azaram intraverit. Tankradus viso signo Baldewini promoto, suo vero remoto, licet tristis, patienter tulit. Qui seditionem oriri inter suos et Baldewini satellites ex hac vexilli mutatione percipiens, et quia pars sua numero et armis erat inferior, ultra hac in discordia [0443C] morari noluit, sed ad vicinam civitatem, nomine Azaram, munitam et locupletem, transivit: cujus portas clausas reperiens, minime introire permissus est. Obtinuit enim hanc civitatem quidam Welfo, ortus de regno Burgundiae, miles egregius, qui, ejectis et attritis Turcis, urbem possederat, aurum et argentum, pallia pretiosa, cibaria, oves, boves, vinum, oleum, frumentum et hordeum, et omnia necessaria illic reperientes. Praecesserat enim idem Welfo cum caeteris ab exercitu sequestratis. Tankradus portas civitatis inveniens clausas, et principem Christianum urbem tenere intelligens, missis nuntiis fide data, intromitti hospitandi gratia, precatur, et alimenta justa venditione et emptione sibi [0443D] impertiri. Qui petentem exaudiens, jussit urbem aperiri, virum cum suis sociis induci, et cuncta vitae necessaria illis administrari. CAP. XI. -Ubi Baldewinus, princeps civitatis factus, Christianos partis Tankradi intromittere non vult. Post hujus Tankradi abscessum, Baldewinus iterato Turcos admonet, instat et promittit honores et praemia a duce consequi ingentia, et non solum illi, sed caeteris civitatibus praeferri, si urbem aperiant, si se suosque datis dextris in fidei obligatione intromittant. Turci autem et Armenii videntes Tankradi fugam et absentiam, Baldewini vero praevalere potentiam, utrinque fide data et firmata, portas urbis aperiunt, Baldewinum suosque intromittunt; sed in omnibus munitionibus turritis mansionem [0444A] retinere decreverunt, donec dux Godefridus et subsequens exercitus propinquaret, et tunc dono et gratia ipsius ducis de eadem civitate et caeteris rebus juxta promissum Baldewini cum eis ageretur, sive in promissione Christiana, sive in ritu gentilium persistere delegissent. Duas tantum turres magistras Baldewino contulerunt, in quibus securus et fiducialiter manere et quiescere posset: caetera multitudo exercitus per domos et loca civitatis passim diffusa est. His itaque cum principe suo Baldewino intromissis, et hospitii quiete recreatis, proxima dehinc die jam vespere instante, trecenti ab exercitu peregrinorum sequestrati, ac vestigia Tankradi secuti, de familia et populo Boemundi, ante urbis moenia in armis et clypeis astiterunt, quibus [0444B] ex jussu Baldewini et consilio majorum urbs et janua interdicta est. Hi vero longo fessi itinere, et rebus necessariis vacui et exhausti, multum precantur urbis hospitalitatem et rerum necessariarum venalitatem: precati sunt etiam plebeii ordinis de comitatu Baldewini, eo quod confrates et Christianae essent professionis. Sed nequaquam preces eorum a Baldewino exauditae sunt, hac de causa scilicet, quod in auxilium Tankrado descendissent et propter fidei firmationem, quam cum Turcis et Armeniis fecerat, nullum praeter suos ante ducis Godefridi adventum in urbem recipi aut intromitti.