Latin
3.1.23 to 3.1.26
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 3.1.23-26
Not analysed yet
CAP. XII. -Christiani extra portam civitatis manentes, noctu a gentilibus exstincti sunt. [0444C] Confratres autem et peregrini societatis Baldewini, videntes sic exclusos nullo modo posse impetrare intromissionem, miserti sunt eorum, quia fame videbant eos periclitari: quibus in portis panes et per funes pecora ad vescendum porrigere decreverunt. Illis ergo ita refocillatis, et noctis in silentio prae itineris lassitudine gravi sopore occupatis, Turci, qui erant in praesidiis turrium sub fidei tutamine, prorsus desperati, nec Baldewino suisque conchristianis perfecte se credentes, occulto habito inter se consilio, trecenti, thesauris omnibus suis secum et caeteris rebus avectis, per vada cujusdam fluminis, eis non incognita, quod media urbe praefluebat, Baldewino et universis suis [0444D] somno deditis clam egressi sunt, ducentis solummodo ex sua humili clientela et familia in praesidiis relictis, ne fugae eorum suspicio aliqua apud Christianos oriretur. Egressi autem in viros Christianos, qui per prata ante urbem membra fessa sopori dederant, subito irruunt, alios decollantes, alios trucidantes, alios sagittis transfigentes, neminem aut paucos de omnibus vitae relinquentes. CAP. XIII. -Hujus necis populus Dei Baldewinum insimulans, ad arma ruit, cui satisfaciens, contra reliquos Dei inimicos vehementer insurgit. Mane dehinc facto, Christiani, qui intra urbem erant, somno exsurgentes, et ad moenia tendentes scire et videre, si adhuc moram in pratis Christiani fratres haberent, viderunt universos armis Turcerum [0445A] detruncatos, et sanguine illorum prata foedata nimium redundare. Sicque Turcorum perfidia et iniquitas propalata est. Nec mora, per universam civitatem tumultus in populo catholico exoritur, arma ab omnibus capiuntur, et in ultionem sanguinis confratrum, in fraude mortificatorum, turres infringere, et Turcos illic inventos exstinguere festinant, tubis et ingenti clamore non modicam seditionem concitantes. Tam vehementi strepitu populique tumultuoso concursu Baldewinus attonitus, a turris praesidio per mediam urbem equo advolans, turmas armatas a bello cessare, et in sua commonebat redire hospitia, ne tam subito foedus mutuo datum corrumperetur, donec caedes Christianorum illi plenius notificarentur. Sed magis ac magis tumultu ingruente, [0445B] et populo necem Christianorum aegre ferente, et Baldewinum hujus occisionis, tanquam mortiferi consilii, reum acclamante, talis ac tantus in eum fit concursus sagittarumque emissio, ut turrim, refugii causa et vitae suae necessitate compulsus, subire cogeretur. Qui illico ad se reversus, animi sui ferocitate deposita, populo satisfaciendo excusat se de omnibus et crudelitatis Turcorum se nescium asserit; nec populum Dei vivi aliam ob causam exclusisse, nisi quia jurejurando Turcis et Armeniis promiserat neminem praeter suos ante ducis adventum urbi intromitti. Sic Baldewinus excusatus, populoque suo reconciliatus, Turcos in singulis turribus, qui de humili familia et clientela remanserant, [0445C] assilit et expugnat; expugnant et sui, dum in ultionem suorum ferme ducenti decollati sunt. Accusabant enim eosdem Turcos plurimae illustres feminae civitatis, ostendentes eis aures et nares quas sibi detruncaverant, eo quod stupri sui eas consentaneas invenire nequiverunt. Hac infamia et horrenda accusatione magis populus Jesu Christi in odium Turcorum exarserat, eorumque stragem eo amplius multiplicabat.