Latin
4.1.59 to 4.1.60
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.59-60
Not analysed yet
CAP. XXX. -Dux Godefridus bellans in fugam vertitur, et plurimi comitum ejus diversis mortibus profugantur. [0496A] Dux autem Godefridus virtutem et constantiam illorum nimium adversus se videns excrevisse, statim cum ingenti manu suorum per portam processit adversus hostes, ut tentoria, quae a foris extra muros locata erant, invaderet ac terreret, Turcosque inde expugnatos arceret. Sed ecce Turci exsurgunt in occursum ducis ad defendenda tentoria. Ubi diu praelio utrinque commisso, gravissimus labor incubuit, dum dux et sui, viribus exhausti belloque fessi, in fugam conversi, vix per portam, qua exierant, revertentes evaserunt. Alii vero multi, circiter ducenti, quibus porta angusta negata est, aut mortui, [0496B] aut vulnerati aut capti sunt. Sic duce fugato et retruso, plurimisque suis in porta attritis, Turci a praesidio et a porta praesidii erumpentes, eo quod adversus ducem praevaluissent, per semitas notas et vallem perplexam accedentes in moenia, subita vociferatione Christianos vagantes incurrebant, sagitta in impetu laedentes, et sine mora ad arcem et montana recurrentes. Dum sic mane, meridie et vespere a montanis et valle exsilientes, Christianos impeterent, Boemundus et Reymundus ira moti, sine dilatione vallo immenso, quod dicitur fossatum, montanis et civitati deorsum interposito et praesidio quodam murali aedificio desuper firmato, tutelam suis sic fieri constituerunt, ne subito a montanis adversarii erumpentes, peregrinos milites, incaute [0496C] per urbis spatia vagantes, armis et sagittis invadendo detruncarent. Turci vero, qui in montanis praesidium adhuc obtinebant, saepius ad id novum praesidium erumpebant, assultus faciebant, multum et graviter custodes ac defensores novi praesidii sagittarum grandine et armorum virtute vexantes et perimentes. Christiani vero milites Walbricus, Ivo, Rudolphus de Fontanis, Everhardus de Poisat, Reiboldus Creton, Petrus filius Gisiae, custodes et magistri novi praesidii, non minus Turcis in lancea et omni armatura cum suis resistebant, viam vallis eis contradicebant, interdum hinc et hinc gravi strage et vulnere pereuntes.