Latin
4.1.61 to 4.1.64
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.61-64
Not analysed yet
CAP. XXXI. -Boemundus acriter impugnatur; sed auxilio fratrum superior efficitur: et qua necessitate profani remotius castra locarint. [0496D] Dum hi creberrimi assultus a Turcis adversus novum praesidium fierent, et Turci acriter a Gallis reprimerentur, milites Corbahan pedestri agmine facto per portam insuperabilem praesidii ingredientes, et montana ac devia deserentes, Boemundum compertum habentes in novo praesidio esse, fortiter eum assiliunt. Ubi gravis belli contentio exorta est, et plurimorum occisio facta. Et fere Boemundus victus ac sui fuissent, nisi ab omni urbe Christianis confluentibus, comes Robertus Flandrensis duxque Godefridus, licet primo assultu victus, et Robertus Northmannorum princeps, caeterique magnifici proceres vires et opes contulissent, et Turcos in virtute [0497A] loricatorum ab urbe et novo praesidio retrusissent. Turci ergo retrusi cum principe suo Corbahan, moram extra portam et muros abhinc per duos dies in montanis constituerunt, arbitrantes adhuc Christianis nocere. Sed pabulo herbarum in collibus minime reperto quod equis eorum sufficeret, castra amoverunt, et vadum fluminis Farfar transeuntes, longe ab urbe, spatio semimilliaris tentoriis positis consederunt. Altero vero die Corbahan, ex sententia suorum, exercitum suum copiosum sic in multis millibus in gyro civitatis ad obsidionem omnium portarum divisit, ut ex omni parte inclusis peregrinis nec a dextris, nec a sinistris ullus introitus pateret, aut exitus aliquis daretur. CAP. XXXII. -Ubi Corbahan hos et illos per singulas portas distribuit, et Tankradus moenia oppugnantes aggreditur. [0497B] Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire. Quapropter amplius et validius in assultu moenium desudantes, ab equis descenderunt, ut liberius et sine laesione equorum in muro stantes expugnarent, et nunc pedites facti, facilius peregrinis jacula intorquerent. Tankradus autem miles acerrimus, et nunquam Turcorum sanguine satiatus, sed semper [0497C] caedi eorum inhians, comperta illorum insania, fremitu et audacia, artus ferro assuetos lorica vestivit, assumptisque consociis equo et lancea doctissimis, et a porta quam Boemundus, cum adhuc fieret obsidio, tuebatur, inter muros et antemurale, quod vulgo Barbicanas vocant, clam egrediens, Turcos pugnae intentos ex improviso inclamans, fortiter assilit, incautos atterit et perforat. Illis vero, viso mortis periculo, non prius ad equos recurrendi ulla fuit facultas, quam sex percussi in ultionem capitis Rotgeri, ante muros decollati, sua capita gladio amiserunt. Tankradus in gloria magna et laetitia in urbem ad confratres regressus est, qui Turcorum capita secum in testimonium victoriae detulit.