Latin
Book 4
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.6
Not analysed yet
Hac regis audita voluntate et imperio, ipsiusque acceptis cum sigillo litteris, ex urbe et palatio regis procedentes, in terram Corrozan profecti sunt. Venerunt [0480A] siquidem in apparatu et sumptu nimio et in gloria magna ad civitatem magnam Samnarcham, quae erat de regno Corrozan: in qua ipsum principem magnum et sceptrigerum Soldanum super omnes reges et principes orientalis plagae, Corbahanque principem, et secundum a rege, in gloria magna repererunt. Quem Solymanus, quia aetate erat prior et industria nominatissimus ac facundia, salutavit. Salutato autem rege, antequam legationem aperiret, sicut mos est Turcorum, de infortunio et injuriis conquerentium, in conspectu ejusdem magni ac potentissimi regis et praesentia suorum, pileos a capite humi jacientes, barbas unguibus saevissimis discerpunt et in magnis lamentationibus suspiria trahunt. Rex Corrozan, his Turcorum discissionibus visis, in [0480B] superbia magna sic respondit: «Solymane, amice et frater noster, quid vobis contigerit expone, et vobis illatas injurias aperi: vivere nequaquam poterit a facie nostra, quicunque est ille, qui vos conturbare praesumpserit.» Solymanus gavisus et confidens in responsis tam potentissimi regis et in virtute illius, amaritudinem, quam graviter in corde tenebat, et omnem rem ex ordine retulit, quodque viva voce non poterat, litterarum assertione memorabat: «Nicaeam, inquit, quam nosti nominatissimam, et terram, quam dicunt Romaniam, de regno Graecorum, quam auxilio tuisque viribus ex tuo dono et gratia nobis collatam acquisivimus, quaedam gens superveniens, quam dicunt Christianos, de regno Franciae, in manu forti et exercitu vehementi nobis [0480C] abstulerunt, et captam cum uxore et duobus filiis meis imperatori Constantinopolis tradiderunt, me autem in fortitudine sua attritum et fugatum, ad urbem Antiochiam, in qua sperabam remanere, insecuti sunt: ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subjectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt. Misit ergo nos ad te idem princeps et tibi subjectus Darsianus, major et consanguineus noster, ut sibi auxiliari digneris in virtute multa, qua potes: nimium enim, et supra quam credimus, necessitas exposcit. Populus et exercitus noster attritus est; terra et regio nostra dissipata est; nostra vita et [0480D] omnia nostra nunc in manu tua; spem aliam sicut in te, non habemus.»