Latin
4.1.7 to 4.1.12
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.7-12
Not analysed yet
CAP. IV. -Qualiter ipse rex accepit verba nuntiorum. In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit; minime has calamitates ab ulla mundi plaga posse Turcis inferri se credere fatetur; virtutem Solymani hactenus nominatissimam, militiaeque illius audaciam pro parvo reputans, audiente suorum coetu. [0481A] Solymanus, sicut is, qui nuper expertus erat virtutem Christianorum, non levi animo sententiam regis accepit. Unde quia nequiverat omnia viva voce explicare, litteras cum sigillo Darsiani aperit, in quibus nomina regnorum et nomina principum universorum Christianorum Turcos expugnantium, intitulata erant, et quanti eorum sint exercitus et vires. Rex vero et omnis primatus gentilium, qui secum erant, agnitis litteris et rebus viribusque Gallorum, consternati sunt animo; et vultu in terram dimisso, non ultra super querimoniis Solymani frustra mirati sunt. Ad haec sine intermissione in universas terras regni sui missa legatione, omnes primates et ammiraldos suos in unum jubet convenire, die determinata, quae tunc aptior videbatur. [0481B] Jam die adveniente, unanimiter ex decreto et jussu regis convenerunt, quibus rex verba et querimonias Solymani, et calumnias a Christianis illatas aperuit, dicens: «Universi, qui convenistis, pensate ut pensandum est; quia Christiani, qui supervenerunt, sicut fecerunt caeteris civitatibus et amicis et confratribus nostris, sic nobis facient, ni reprimantur.» CAP. V. -Insultatio Corbahan contra populum Dei in conspectu vocatorum regis. Corbahan vero familiaris, et primus in aula regis et secundus a rege in regno Corrozan, vir contumax et plenus superba feritate, virtutes Christianorum parvipendens, in haec verba spiritu superbiae erupit: [0481C] «Miror verba et querelam Solymani, Sansadoniae et Buldagis, filiorum regis Darsiani, super infestatione Christianorum, quorum obsidione Solymanus terras et urbes suas amisit, de quibus non facilius possent defendi, quam si a tot miseris et brutis animalibus fuissent obsessi. Olim centum millia Christianorum stravi, amputatis capitibus, juxta Civitot, ubi montana terminantur, in auxilium Solymani accitus contra imperatorem Graecorum, dissipato illius exercitu et fugato ab obsidione urbis Nicaeae. Post haec Petri Eremitae agmina innumerabilia satellites mei, in auxilium Solymani missi, attriverunt, quorum cadavere et ossibus campi regionis nunquam poterunt vacuari.» CAP. VI. -Expugnatae Nicaeae princeps virtutem praedicat Christiani exercitus. [0481D] Solymanus, qui erat vir mirae et magnae industriae, audita illius superbia, et verborum jactantia, aequo animo haec illi respondit: «O frater et amice noster Corbahan, quare sic nos parvipendis, et parum audentes astruis, nosque tuo auxilio vicisse, et imperatorem Constantinopolis et Petri Eremitae inaudita millia attrivisse? Imperatoris exercitus, gens Graecorum mollis et effeminata, bellorumque exercitiis raro vexata, facile in virtute robustorum potuit superari, superata decollari. Petri similiter Eremitae agmina, pusillam manum et mendicam, et iners vulgus feminarum, pedites omnes longa via fatigatos, quingentosque solummodo equites revera [0482A] comprobavi: quos levi incursu et caede consumere nobis non multum erat difficile. Hos vero, quorum nomina et virtutes et bella et industrias litterarum notitia didicistis, et adversum quos difficile est bellum committere, scitote viros fortissimos, miro equorum volumine doctos, in praelio non morte, non aliquo genere armorum posse absterreri. Horum ferreae vestes, clypei auro et gemmis inserti, variisque coloribus depicti. Galeae, in capitibus eorum splendentes super solis splendorem, coruscant. Hastae fraxineae, in manibus eorum ferro acutissimo praefixae, sunt quasi grandes perticae. Equi eorum cursu et bello doctissimi. Vexilla in hastis eorum nodis aureis et fimbriis argenteis montes in circuitu nimio lucis decore coruscare faciunt. Audaciam [0482B] eorum tantam scitote quod nulle equites illorum, si ad pugnam processerint, non dubitent viginti millia nostrorum adire, sicut leones et apri mortiferis ictibus armorum fulminantes. Ego autem vires illorum pro minimo duxi, nec stare adversum me eos aestimavi, congregata fortitudine meorum, sed sic virtutem illorum conterere speravi ut paulo ante Petri Eremitae exercituin delevi. Sperabam etiam eos ab urbe Nicaea me posse absterrere in virtute meorum, uxorem meam filiosque meos, milites et principes meos, qui infra urbis moenia erant, liberare; denuo cum his bellum commisi, sed frustra consumpto labore, vix per juga montium manus illorum evasi, non paucos meos occisos reliqui. Illi, meis attritis, et caedem suorum non aeque ferentes, [0482C] Nicaeam redeunt, obsidionem iterant firmius et tutius quam antea, quousque meos victos cum uxore et filiis meis in deditione tenentes, cum clavibus urbem imperatori Constantinopolis reddiderunt. Praeterea oppida et castella Romaniae, quae meae ditionis erant, devicta et subjugata eidem imperatori restituentes, plurimas munitiones nostras invaserunt. Non amplius de omnibus terris et civitatibus et praesidiis, quae tenui, mihi relictum est, quam Foloraca arx, quae est juxta mare et confinia regni Russiae. Ad haec hi Christiani milites, quos tu credis invalidos, Tursolt, Azaram et Mamistram, civitates Romaniae, cum plurimis praesidiis expugnatas obtinent. Civitates vero Armeniae et castella Dandronuch et Harimnu et Turbaysel et montana [0482D] Constantini, Armeniae principis, et Pancratii, terramque ducis Corrovassilii, ferro et viribus coacta sibi subdiderunt. Civitatem vero Rohas, moenibus et murali aedificio munitissimam, fertilitate quidem famosissimam, obtinent. Sed et princeps quidam Baldewinus, caput et ductor hujus Christiani populi, filiam principis terrae uxorem duxit, et vice ducis exstincti a civibus promotus, terram totam et regionem sibi tributariam fecit, et sic usque ad Malatinam omnia loca et regna iidem Christiani invaserunt. Nunc Antiochiam, his a dextris et sinistris subjugatis, obsident. Gentes hae miri laboris sunt et exercitii, non curant corpora ulla mora aut requie, sed inimicos sibique contrarios de die in diem [0483A] requirunt, quos inventos et expugnatos mittunt in perditionem.»