Latin
4.1.67 to 4.1.69
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.67-69
Not analysed yet
CAP. XXXIV. -De magnitudine famis in populo Dei, et quam care vendebantur vilissima. Crastino deinde sole orto, duo millia gentilium, jussu Corbahan duobus praedictis millibus addita, praesidium in manu robusta, in tubis et cornibus adierunt, sperantes illud repentino aggressu prosternere, inclusosque hesterna die in defensione fatigatos celeri interitu consumere. Sed vallum dirutum et munimen praesidii combustum reperientes, delusi et frustrati ad tentoria sua repedaverunt. Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant: tam gravi fame arctabantur! Scio quod horrescunt aures mala et tormenta inauditae famis auscultantes, quibus populus Dei inclusus opprimebatur. Pro uno namque ovo gallinae, si inveniri poterat, sex denarii Lucensis monetae numerabantur; pro decem fabis, denarius; pro capite unius asini, equi, bovis, cameli, byzantius unus dabatur; pro pede vel aure, sex denarii; pro visceribus [0499A] cujuslibet horum animalium, quinque solidi accipiebantur mutuo. Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur. Dux vero Godefridus, ut aiunt qui adfuerunt, quindecim marcas argenti pro carnibus vilissimi cameli expendit; pro capra procul dubio dapifer ejus Baldricus tres marcas venditori dedisse perhibetur. CAP. XXXV. -Turci urbem latenter recuperare volentes, dejecti sunt: qui post diutinam colluctationem muro depulsi, misere perierunt.