Latin
4.1.65 to 4.1.66
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 4.1.65-66
Not analysed yet
CAP. XXXIII. -Christiani praesidium se retinere posse desperantes demoliuntur incendio. [0497D] Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est. Nunc vero quia neglectum et vacuum erat, comes Robertus Flandrensis, accitis [0498A] quingentis viris belligeris, adventu gentilium audito, ipsum praesidium ingressus, tueri disposuit, ne virtus Turcorum illud subito occupans, peregrinis pontem et aquam transire volentibus magno esset impedimento. Praefata itaque duo millia Turcorum, destinata ad ruinam praesidii, in virtute magna et armorum tumultu confluxerunt ad locum praesidii, undique irruentes et impugnantes jaculis et arcu. Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes. Sed Robertus suique consodales, videntes sibi angustias imminere ab hostibus, et scientes se crudelibus modis consumi, si victi eorum ditioni subderentur, [0498B] viriliter pro anima inimicis resistebant, lanceis et balistis, hostes fortiter impetentes, et VI a vallo arcentes, qui graviter ea die hinc et hinc vulnerati fuisse referuntur. Turci vero videntes se nihil proficere, sed omnem laborem suum incassum consumi, hos in praesidio vix defensos deserentes, ad Corbahan principem multitudinis regressi sunt, vires sibi hominum augeri adhuc poscentes, et sic in crastinum praesidium ejusque tutores deleri posse astruentes. Robertus autem et qui cum eo erant, videntes Turcos recessisse, recordati sunt quod propter majus auxilium socios adissent. Quare consilio inito, in noctis caligine exierunt a munimine praesidii, eo quod invalidum contra tot militum vires videretur, et ideo praesidium totum igne succenderunt, [0498C] vallumque illius diruentes, in urbem Antiochiam a confratribus recepti sunt.