Latin
5.1.60 to 5.1.62
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.60-62
Not analysed yet
Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est. Ibidem per deserta et [0527C] montana Libani plurimi Christiani, qui victum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt. A Damasco denique, quae praecipua virtus erat Turcorum, saepe procedebant insidiae; dispersisque ac circumvagis de exercitu et obsidione occursabant, alios trucidantes, alios sagittis mortiferis transfigentes. Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur. Unde Talariam, castellum in montanis situm, aggreditur. quo in manu virorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae [0527D] muris et moenibus munitissima erat. Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta dejicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in virtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt; alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes. Engelradus, filius Hugonis comitis, juvenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, vita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus ejus humatum est. CAP. XXXI. -Quomodo Reymundus, Turcorum et Sarracenorum praesidiis expugnatis, praesidium Archas obsederit, et de difficultate ejusdem obsidionis. [0528A] Praedicta autem Marra civitate victa et attrita, ad vallem quamdam, quam nominarunt Gaudium, praedictorum principum descendit exercitus. Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant. Deinde, civitate Tortosa expugnata, et non multo labore capta, et in manu comitis Reymundi ejusque custodiae mancipata, in vallem, quae dicitur Camelorum, iter suum continuantes applicuerunt. Ubi praedam et escas plurimas [0528B] contrahentes, praesidium quoddam ingeniis et humanis viribus insuperabile, nomine Archas, profecti sunt. Illic tentoria sua figentes, moram sibi per aliquod tempus fieri statuerunt, donec eadem arx, expugnatis ejus defensoribus, caperetur. Ibi tandem machinas fecerunt et instrumenta mangenarum, moles lapidum in impetu jactantium per turres et antiqua muralia, quibus inclusos milites ejusdem praesidii absterrerent et effugarent. Sed eos defensores indefessos repererunt et invictissimos. De intus enim simili jactu mangenarum et impetu lapidum resistebant, damnumque Christianae gentis tam sagittis quam lapidibus faciebant. Anselmum de Riburgis monte, virum nobilissimum et bellicosum, multam vim defensoribus arcis inferentem, impetu [0528C] saxi ab eadem arce volantis fracto cerebro percusserunt. Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent. Sed frustra hic labor consumitur. Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum pervenire non sinebant.