Latin
5.1.63 to 5.1.66
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.63-66
Not analysed yet
CAP. XXXII. -Quomodo quaestio facta est de lancea Dominica, et quomodo puer Mahumet obses mortuus, et a Godefrido duce patri honorifice remissus. [0528D] Illic in eadem obsidione facta est contentio et quaestio de lancea Dominica, utrum ea fuerit, qua latus Domini apertum est, an non. Nam plures dubitabant, et schisma erat in eis. Quare auctor et proditor ejusdem inventionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abivit, quem ipse Reymundus comes de Provincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura invidorum abduxerunt, lanceam vero cum omni comitatu suo ab ea die venerati sunt. Post haec a quibusdam relatum est, eumdem clericum hac examinis exustione adeo fuisse aggravatum, ut in brevi mortuus et sepultus fuerit. Unde minus in veneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis avaritia et industria Raymundi, [0529A] quam aliqua Deitatis veritate omnia fieri. Dum hae obsidiones circa Marram, Tortosam et Archas fierent, puer Mahumet, qui a principe de Hasart, patre suo, Antiochiam obses missus fuerat, fidei et custodiae ducis Godefridi commendatus, aegritudine correptus obiit. Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre. Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit. CAP. XXXIII. -Quomodo dux Godefridus et Robertus Flandrensis civitatem Gybel obsederunt, et quomodo Reymundus comes, pecunia corruptus, eosdem principes dolosa legatione ab obsidione revocavit. [0529B] Interea Kalend. Martii suis in ordine relatis, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Boemundus et universi principes adhuc Antiochiae commorantes, sicut decreverant, collecto Laodiceae exercitu suorum, ad viginti millia equitum et peditum, ad civitatem Gybel, in littore maris sitam, divitiis locupletem, castra applicuerunt, in circuitu obsidionem ponentes, ut Sarracenos cunctosque gentiles in ea ad defensionem constitutos expugnare valerent et determinare. Boemundus vero Laodicea regressus, [0529C] Antiochiam cum suis repedavit, semper sollicitus et suspicans ne urbem ipsam, humanis viribus insuperabilem, aliqua fraude vel odio amitteret. Nec mora, audita Albariae et Marrae destructione et inhabitantium Turcorum occisione, et nunc Archas longa obsidione ejusque expugnatione, Sarraceni milites inito consilio cum civibus, infinitam pecuniam duci Godefrido et Roberto Flandrensi obtulerunt, quatenus urbs Gybel a facie eorum cum civibus suis, vineis et omnibus frugibus, intacta permaneret, et alio eorum migraret exercitus: quod a praedictis principibus omnino refutatum est, nisi eorum potestati civitas cum clavibus redderetur. Intelligentes ergo cives et urbis magistratus, quod [0529D] non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amoverent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet. Comes idem super auro et argento insatiatus, dolos et ingenia versat, qualiter eosdem praepotentes ab obsidione Gybel removeret, atque pro pecunia accipienda cives et eorum vineas ac fruges liberaret: nam precibus eos ab incepto avertere prorsus diffidebat. Unde hanc finxit occasionem, videlicet, quod Turci, quorum copia multa erat in Damasco, consilium iniissent cum Sarracenis, Arabibus, [0530A] cunctisque gentibus in proximo adversus se apud Archas bellum constituere, et jam universos in apparatu magno et copioso in terminos illius convenisse. Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.