Latin
5.1.70 to 5.1.71
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.70-71
Not analysed yet
Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt. Quare a societate et communione illius se subtrahentes, spatio duorum milliarium ab eo sequestrati, tentoria sua fixerunt, nullo modo in assultu Archas illi ferentes auxilium, [0531A] aut aliquod colloquium amoris secum habentes. Erant enim illic apud Archas graves exortae inimicitiae inter comitem Reymundum et Tankradum propter conventionem solidorum et byzantiorum, quae sibi idem comes pro militari debebat obsequio; sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat. Ab ipso denique die, quo dux Godefridus se cum caeteris praepotentibus eo contulit, Tankradus saepius comitem de conventione sua commonuit; sed nihil in spe aliqua sibi responso, cum duce remanens, fideliter illi in omni militari subjectione constrictus, comitem prorsus exfestucavit. Abhinc injurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis ejusdem [0531B] comitis nocere non parcebat. Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus. Sicque ad extremum Tankradi omnem mitigavit iracundiam. Deinde equum magni pretii formosique corporis misit comes duci, ut sic perfectius animum ejus placaret ac secum his donis revocaret ad assultum Archas, sciens eum virum magnae patientiae et amoris: quo placato et reconciliato, caeteros in benevolentia posse redire ad concordiam. Novissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, [0531C] concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas vim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt. CAP. XXXVI. -Qualiter crevit murmur in populo Dei, quod tam diu different viam in Jerusalem.