Latin
5.1.67 to 5.1.69
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.67-69
Not analysed yet
CAP. XXXIV. -Quomodo principes ab obsidione Gybel castra moverunt, et Reymundo in auxilium properaverunt. Legatis vero comitis Reymundi auditis, et periculo ac formidine, quae ex multitudine gentilium [0530B] supervenire dicebatur, unanimiter dux caeterique comprimores consultum vadunt, omniumque cor et lingua in hanc erigitur sententiam: «Magnus Christianorum exercitus, cum adhuc integer esset simul et indivisus Antiochiae, vix ab innumeris gentilium nationibus et armis est defensatus: nunc autem partim Antiochiae est relictus, partim in hac obsidione Gybel, partim ad Archas est divisus, partim ad expugnanda hostium praesidia et urbes migravit: sic vires nostrorum imminutae, nequaquam stare poterunt nunc adversus tot millia gentilium, ut nobis ex relatione comitis Reymundi innotuit; sed si, casu adversante, nostrorum virtus apud Archas attrita fuerit, idem sperare procul dubio nos certum est. Unde Gybel, quam subito percutere [0530C] et vincere nequimus, necesse est ut hoc tempore intactam relinquamus; et ad opem nostrorum Archas castra et exercitum applicemus, atque gentibus una cum sociis nostris in bello occurramus. Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat.» Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel. Dux vero Godefridus, Robertusque Flandrensis cum caeteris omnibus viam insistunt in armis omnique apparatu bellorum; et spatio dierum circiter trium Archas convenerunt ad augendas vires et opem Christianorum consodalium. Verum a Tankrado et compluribus aliis nullas copias vel minas gentilium adesse didicerunt; sed comitem Reymundum non alia de causa hanc collectionem adversariorum [0530D] ficte asseruisse, et ipsos nunc ad auxilium invitasse, nisi ut pecunias acciperet, quas in liberationem suam polliciti sunt habitatores Gybel, ut Christianos cautela sua ab obsidione murorum averteret. CAP. XXXV. -Praedicti principes falsa legatione seducti, a societate Reymundi se separant, quos ille blanditiis et donis revocat ad concordiam.