Latin
5.1.79 to 5.1.80
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.79-80
Not analysed yet
CAP. XL. -Quomodo a serpentibus multi perierunt in regione Sidanis, et de amissione cujusdam Walteri. De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cujusdam dulcis fluvii hospitio remanserunt. Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus. Ibi quoque Sarraceni in virtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis hujus regione victum et necessaria quaerentibus. Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt. Hanc itaque civitatem procul dubio in ultionem suorum Christiani obsidione compressissent; sed desiderio eundi Jerusalem aversi sunt. Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem [0534C] exercitus adiret; quia dextera manu illius aculei vulnere tacto ac circumplexo, non ultra venenum per membra diffusum nocere videri. Similiter et aliam edocti sunt medicinam, ur vir percussus sine mora coiret cum muliere, cum viro mulier: et sic ab omni tumore veneni liberari utrumque. Didicit etiam populus Christianus ab incolis, quatenus lapides ad invicem assiduis ictibus manu quaterent, vel in clypeis crebra percussione sonitum facerent: et sic serpentibus, hoc sonitu et strepitu exterritis, secure socii dormire valerent. Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est. Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum; ipse vero ampliores explorare undique in loco montibus septo concupivit, per arctum et difficilem aditum ad nimia armenta et res Sarracenorum ingressus: ubi ab eis circumventus, latet in hodiernum diem quo fine perierit.