Latin
5.1.81 to 5.1.82
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 5.1.81-82
Not analysed yet
CAP. XLI. -Quomodo transierint civitates Tyrum, Ptolemaida, Cayphas, Caesaream sicque Pentecosten celebraverint. Principes autem praedicti et omnis comitatus eorum ignorantes cur miles egregius ultra terminum faceret moras, adhuc tertia die in regione urbis Sidonis remanserunt, si forte miles honorificus [0535A] redierit a montanis, vel aliquid de ejus adventu intelligerent. Sed minime eo in prima nec in altera luce reperto, a statione urbis, migraverunt. Ab hinc ergo camporum planitiem habentes usque Tyrum, quam nunc Sur vocant, cum praeductore suo descenderunt, castris illic per agrorum planitiem ad hospitandum collocatis. Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret. Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est. Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, [0535B] biduo pernoctaverunt. Illic duae dividuntur viae, una quae ducit per Damascum et fluvium Jordanis a sinistris in Jerusalem, altera quae a dextris juxta littus praedicti maris continuatur in Jerusalem. Unde quia inter quinquaginta millia virorum vix viginti millia in bello valentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum videbatur ab hostibus incursari. Quare inter mare et montana in littore viam insistentes, ubi fiducialiter transire poterant, protecti mari a dextris et a montium altitudine incommeabili, civitatem Caiphas, dictam a Caipha, quondam principe sacerdotum, [0535C] praeterierunt; eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellavit, castrametati hospitio remanserunt. Ibidem ad radicem montis fons manat, qui ibidem urbi influit per camporum apertam planitiem, ubi dux Godefridus et Robertus Flandrensis, positis tentoriis, hospitati sunt. Comes vero Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, post illos interposita ejusdem fluminis amplissima palude, procul abhinc in eodem flumine castra posuerunt. Per quatuor quippe dies ibidem commorantes, Sabbatum sanctum Pentecostes ipsumque diem adventus Spiritus sancti devotissime celebraverunt.