Latin
6.1.111 to 6.1.114
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.111-114
Not analysed yet
CAP. LVI. -Episcopus Pisanus redeuntes peregrinos humiliter salutat. Interea dum ad hoc nuntii eligerentur, episcopus Pisanorum, Dagobertus nomine, cognito adventu et reditu Christianorum peregrinorum ab Jerusalem, quorum per plurinum tempus fama nota fuit aut memoria usque ad diem hanc, assumptis aliquibus viris de comitatu suo egregiis, fratres adire et visitare contendit. Quibus inventis in regione praedicta, [0566B] nullo modo a fletu prae gaudio se continere potuit; sed in omnium majorum atque minorum colla ruens, coepit cum lacrymis universos deosculari, dicens: «Vere et absque ulla ambiguitate fateor vos filios et amicos Dei viventis, qui non solum rebus vestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiavistis, sed etiam animabus vestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Jesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis; totque adversa, ut compertum habemus, pro Redemptoris nostri gratia sustinuistis. Non est auditum a Christi nativitate, ut aliquis Christianorum exercitus, per tot regna et pericula transiens, Jerusalem, in potentia et virtute, expugnatis et ejectis adulterinis filiis et [0566C] incolis, obtineret, ac loca sancta mundaret, atque in ea post victoriam ad tuendam magnificum Christianorum principem Godefridum exaltaret, sicut de gloria et virtute ejus et vestra nunc accepimus. Propter quod gavisi desiderio videndi vos, et salutandi ac colloquendi huc venire decrevimus. CAP. LVII. -Mutua collocutio episcopi et peregrinorum. Ad haec a fidelibus peregrinis venerabili episcopo sic responsum est: «Si Christianorum prosperitati congaudetis, et saluti arridetis, cur Christianis civibus, videlicet urbis Laodiceae injuste vim intulistis, turres eorum cepistis, custodes trucidastis, et adhuc urbem obsidione vastastis?» His auditis, episcopus [0566D] benigne et patienti animo excusavit se, ac se suosque in omnibus ignoranter deliquisse profitetur, dicens: «Mundi a sanguine hoc sumus. Nam cum rudes ac totius guerrae ignari navigio ad has partes venissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obviam factus est, qui cives Laodiceae falsos Christianos esse asseruit; eosdem etiam semper Christianis confratibus adversari, et traditores peregrinorum apud Turcos et Sarracenos fuisse illos summopere referebat. Ad hoc ulciscendum, opem et virtutem nostram precatus est. Nos vero verbis et assertionibus illius credentes, hosque cives sceleratissimos aestimantes, vires et opem sibi ad obsidendam urbem et ejus habitatores contulimus, et obsequium nos praestare Deo in occisione illorum arbitrati sumus. Sed nunc [0567A] veritatem ex ore vestro novimus, quomodo invidia et avaritia, non Dei gratia, hos Boemundus persequitur; et nos misere decepit ad obsidendos et puniendos Christianos. Et ideo sine mora ad nostros redituri, rem aperiemus, et sic ab urbe eos et ab omni impugnatione cohibebimus.»