Latin
6.1.115 to 6.1.118
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.115-118
Not analysed yet
CAP. LVIII. -Boemundus, nolens obsidionem solvere, deseritur ab omnibus. Hoc dicto, nuntii ab exercitu Hierosolymitarum cum Pisanorum episcopo profecti sunt. Sed Boemundum in nimia avaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et vires suas amoveret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui [0567B] impedimentum gravissimum in regno illius paterentur. Boemundus vero, auditis nuntiorum verbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus sprevit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et cives suae manciparentur ditioni. Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi ejusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur. Ad haec episcopus, Boemundi intentione et responsione cognita, in castra et classes suorum descendens, universos qui in suo erant comitatu causam edocuit et commonitionem Christiani exercitus. Sic cunctos Pisanos [0567C] et Genuenses, in Domino Deo compunctos, ab obsidione urbis et auxilio Boemundi revocavit, ne ultra ad subveniendum manum in cives mittere praesumpsissent. Boemundus ergo videns se auxilio destitutum, viresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et vi armorum eum amovere conspirassent, vespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum voluntati, nescio amore an timore, nolens volensque, obtemperavit. CAP. LIX. -Armati fideles Laodiceam pervenientes, Boemundum fugisse reperiunt. Crastina vero die per universum mundum relata, omnis multitudo peregrinorum armis et loricis induuntur; [0567D] et iter insistentes, plurimumque diei peracto, Laodiceam pervenerunt in vexillis ostreis tubarumque multitudine. Sed nullam contradictionem sibi resistentium invenientes, pacifice portas [0568A] civitatis ultro sibi a civibus patefactas introierunt in omni susceptione benigna. Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est. Comes ergo Reymundus cum quingentis fratribus suae societatis munitionem urbis ingressus, suum vexillum, quod erat notissimum, in eminentioris turris erexit cacumine, custodia suorum per universas Laodiceae turres locata. Caeteri vero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia divisi sunt. Circiter viginti millia Hierosolymitanorum erat numerus, quando ab Jerusalem reversi, Laodicea confinia intraverunt, quibus omnium rerum vitae necessariarum copia a vendentibus concessa est. Mensis enim September et Autumni [0568B] tempus erat, quando Laodiceam pervenerunt. Ubi praecipua ubertate frumenti, uvarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, civibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus.