Latin
6.1.23 to 6.1.26
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.23-26
Not analysed yet
CAP. XII. -Quanta instantia cives a machinis forinsecus fatigentur. Dehinc autem in sexta feria mane facto, Sarraceni milites, et qui urbis erant cives, machinam erectam intuentes, et in ea habitantes loricatos, stupefacti et tremefacti, mirantur tam matutinos et bello paratos milites in machina apparere; omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem visos a machina desuper muros prominente, jaculis et saxis urgere. Unde unanimiter intra civitatem gentiles conglobati, volatili telo sagittarum nocere duci et resistere non abstinent et per moenia dispersi peregrinos laedebant. [0544A] Perigrini vero fortiter ex adverso resistebant. Ad hanc denique nimiam contritionem ab intus et extra, a machina, quae altitudine hastae fraxineae urbem et moenia superabat, viri et milites silices immanissimos contorquebant ad laedendos muros, et absterrendos cives defensione moenium, universos per urbem circumvagos in sagittis et lapide percutientes. Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes: quae eadem nocte et hora, qua et ducis, erecta et muris applicata est CAP. XIII. -Ubi portae, quae Babylonicis nuntiis perviae erant, custodiae deputantur. [0544B] Cum haec obsidio sanctae civitatis jam taedio fieret, studioseque in ejus captione modis omnibus et operibus ferverent, atque plurima de minis et virtute regis Babyloniae innotescerent, pervenit ad aures principum exercitus per delatores eosdem qui fratri Tankrado pecuniam et ornatum templi Domini ante captionem urbis propalaverunt, quod ad urbem Jerusalem per eam portam montis Oliveti et vallis Josaphat, quae inobsessa erat, assidua legatio regi Babylonico mitteretur de omnibus quae fiebant; rursusque regis nuntia et consilia per eamdem portam saepe et occulte reportarentur urbis defensoribus et Christianis leviter posse fieri magnum impedimentum. Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocaverunt latenter insidias in [0544C] valle et exitu ejusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis viarum semitis vigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone vel Babylonia aut ab aliqua parte regni hujus descenderet, vel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus vigilantium elaberetur.