Latin
6.1.27 to 6.1.30
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.27-30
Not analysed yet
CAP. XIV. -De duobus regis Babyloniae nuntiis diverso mortis genere pereuntibus. Sic tandem ordinatis viarum custodibus, et in loco praedicti montis Oliveti constitutis, duo Sarraceni ab Ascalone properantes, et regis Babyloniae nuntia defensoribus urbis deferentes, jam noctis [0544D] silentio incumbente, medio custodum venientes astiterunt, urbem sine aliquo obstaculo sperantes ingredi. Sed subito a militibus et custodibus portae inobsessae capti sunt et retenti: quorum alter a juvene immoderato hasta confixus, mox spiritum exhalavit; alter vero vivus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione vitae, cujus rei nuntii advenissent: quatenus sic jacula praevisa minus nocere possent. Is denique multum vitae suae sollicitus et anxius, plurimum de regis Babyloniae consilio et legatione aperuit, et quomodo nunc per eos admonuisset fideles sibi milites una cum civibus, ne aliquo terrore et oppressione fatigati, deficerent, sed se invicem consolando, stabiles in defensione persisterent, [0545A] scientes quia post quindecim dies ad auxilium in virtute magna Jerusalem venire decrevisset ad exterminandos Gallos, et suos liberandos. Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cujusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros jactaretur. Sed nimio ejus pondere pelis mangenae gravata, non longe miserum projecit: qui mox juxta muros corruens super asperos silices, fractis cervicibus, nervis et ossibus, in momento exstinctus fuisse refertur. CAP. XV. -De instrumentis profanorum contra machinas fidelium. Cives autem et milites regis Babyloniae videntes [0545B] sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae adversarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum virtute et impetu assidue in machinas lapides jactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur. Ex his vero quatuordecim mangenis novem comitis Reymundi machinae opponuntur, cum innumerabili manu et virtute civium: quarum intolerabili et crebro impetu graviter machina concussa et attrita est, ejusque compagines dissolutae. Quare universi in ea viri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato [0545C] excidio, vix a mortis elapsi sunt periculo. Unde quia tot creberrimos lapidum ictus sustinere non poterant, et machinae protectio defecerat, procul a moenibus machina reducta est, nec ultra inventus, qui hanc iterato ascenderet, ac cives impugnando lacesseret. Quinque vero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et jactu percuterent et attererent; sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, vimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat.