Latin
6.1.55 to 6.1.59
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.55-59
Not analysed yet
CAP. XXVIII. -De avaritia Reymundi et Tankradi, et de nece quorumdam gentilium. Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi victoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, jam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos universorum prae labore aggravante, quia Jerusalem, civitas Dei viventis, et mater nostra, filiis restituta est in victoria magna sexta feria, in die solemni divisionis apostolorum, quae est Idus Julii, comes Reymundus avaritia corruptus, [0551D] Sarracenos milites, quos in turrim David fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit; omnia autem arma, escas et exuvias eorum cum eodem praesidio retinuit. Proxima ab hinc die Sabbati clarescente, quidam Sarracenorum spe vitae in summitatem tecti domus praecelsae Salomonis ab armis elapsi, circiter trecenti confugerant. Qui multa prece pro vita flagitantes, in mortis articulo positi, nullius fiducia aut promissione audebant descendere, quousque vexillum Tankradi, in signum protectionis vivendi susceperunt. Sed minime misellis profuit. Nam plurimis super hoc indignantibus, et Christianis furore commotis, ne unus quidem illorum evasit. CAP. XXIX. -Ubi consilio majorum ira Tankradi sedatur. [0552A] Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata injuria vehementi ira succensus est, nec sine discordia et gravi ultione furor illius quievisset, nisi consilium et sententia majorum ac prudentium illius animum his mitigasset verbis: «Jerusalem civitas Dei excelsi, ut universi nostis, magna difficultate et non sine damno nostrorum recuperata, propriis filiis hodie restituta est, et liberata de manu regis Babyloniae, jugoque Turcorum. Sed modo cavendum est ne avaritia aut pigritia vel misericordia erga inimicos habita, hanc amittamus, captivis, et adhuc residuis in urbe gentilibus, parcentes. Nam si forte a rege Babyloniae in multitudine gravi occupati fuerimus, [0552B] subito ab intus et extra impugnabimur; sicque in perpetuum exsilium transportabimur. Unde primum et fidele nobis videtur consilium, quatenus universi Sarraceni et gentiles, qui captivi tenentur, pecunia redimendi aut redempti, sine dilatione in gladio corruant, ne fraude aut ingenio illorum nobis aliqua occurrant adversa.» CAP. XXX. -Internecio superstitum gentilium.