Latin
6.1.60 to 6.1.62
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.60-62
Not analysed yet
Consilio hoc accepto, tertio die post victoriam egressa est sententia a majoribus: et ecce universi arma rapiunt, et miserabili caede in omne vulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e vinculis et decollantes, alios per vicos et plateas civitatis inventos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt. [0552C] Puellas vero, mulieres, matronas nobiles et fetas cum puellis tenellis detruncabant aut lapidibus obruebant, in nullis aliquam considerantes aetatem. Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore gravissimae necis concussae, Christianos in jugulum utriusque sexus debacchantes ac saevientes, medios pro liberanda vita amplexabantur, quaedam pedibus eorum advolvebantur, de vita et salute sua illos nimium miserando fletu et ejulatu sollicitantes. Pueri vero quinquennes aut triennes matrum patrumque crudelem casum intuentes, una miserum clamorem et fletum multiplicabant. Sed frustra haec pietatis et misericordiae signa fiebant. Nam Christiani sic neci totum laxaverant animum, ut non sugens masculus aut [0552D] femina, nedum infans unius anni vivens manum percussoris evaderet. Unde plateae totius civitatis Jerusalem corporibus exstinctis virorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in vicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis. CAP. XXXI. -De anteriore Turcorum dominio in urbe Jerusalem. A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et victa suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc vi invadentes, multo tempore obtinuerant, et gravia tributa [0553A] tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant. Trecenti Turci erant, qui civitatem sanctam captivaverant, longo tempore in ea dominati, plurimis in circuitu urbibus Syriae et Palaestinae regionis illis tributariis factis, quas rex Babyloniae cum Jerusalem quondam subditas et regno suo appendentes potenter obtinere solebat. Nunc, ut audistis, Christianorum exercitu in obsidione Antiochiae post captam Nicaeam ordinato, idem rex Babyloniae, audita gloria, virtute ac victoria Christianorum principum, et Turcorum humiliatione, in urbe Jerusalem, quam amiserat, trecentos Turcos in apparatu et exercitu copioso obsedit. Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigavit, multum obsistentes ac repugnantes, sed [0553B] non sine magno suorum detrimento.