Latin
6.1.63 to 6.1.66
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.63-66
Not analysed yet
CAP. XXXII. -Quomodo Turci eliminati sint, et de mendosa Babylonici regis promissione. Erat autem Solymanus, princeps et caput horum Turcorum, miles ferocissimus, semper regi Babyloniae et ejus regno adversarius. Tandem Turci cum principe suo, videntes manum suorum exiguam pondus belli et tot millium assultus tolerare non posse, data mutuo fide et dextris de vita et salute sua, impetraverunt quatenus urbem reddentes, pacifice exirent, et conductum ipsius regis usque in Damascum haberent, in qua princeps magnificus Donimani frater dominari perhibetur, qui nunc cum praefatis Turcis ab urbe Jerusalem ejectus est. His ejectis et conductum regis usque in Damascum habentibus, [0553C] rex Jerusalem ingressus, templum Domini juxta ritum gentilium summa reverentia et humilitate subiit. Deinde templum Dominici sepulcri cum omni habitu religionis gentilis introivit, omnia pacifice perlustrans, et nullum Christianorum a fide et ordine sui ritus avertens. Dehinc reversus, civitatem fideli custodia dsposuit; turrim vero David suo satellitio munivit, palatium Salomonis et caetera regalia aedificia et defensoria suo juri mancipavit. Hac itaque civitate ejus subditione relocata post Turcorum ejectionem, nimium gavisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens adversari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Jerusalem et regno suo Turcos ejecerit, et quia in omnibus eorum [0553D] voluntati de urbe sancta satisfacere voluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere. Sed omnia mentitus et in dolo locutus est. Nam urbis introitum peregrinis negavit omni armorum defensione et militum virtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt. CAP. XXXIII. -Promotio gloriosi ducis in Jerusalem. Hac vero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare [0554A] decreverunt. Quo renuente, et caeteris universis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet invitus, ad tuendum urbis principatum promovetur. Promotus ergo consilio et benevolentia omnium Christianorum, turrim David regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, invaserat, requisivit. Sed Reymundus prorsus reddere negavit, donec minis ipsius ducis et Christianorum restituere coactus est. Hujus vero ducis electio et promotio nequaquam humana voluntate facta fuisse credatur; sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex visione cujusdam boni et veridici militis didicerimus, ante decem annos hujus viae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, [0554B] ut prae omnibus primatibus actu, victoria et consiliis beatiorem, et fide ac veritate integriorem.