Latin
Book 6
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.86
Not analysed yet
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est. Praefectus autem civitatis Rametis videns populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac voce exsultationis jucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum invitati essent, admiratus est vehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens: «Miror, et sufficienter mirari nequeo, unde populus hic in tanta laetitia in voce [0558D] exsultationis glorietur, quasi ad convivium iturus, cum hodie mors illi praesens sit, et praesens martyrium universos praestoletur, et varius sit eventus belli; atque multa nunc et intolerabilis virtus ad versariorum congregata, non procul hinc castra sua locaverit.» Ad haec dux, fide Christi plenus et spirituali responsione instructus, sciscitanti viro super his sapienter exposuit, cur in spe hodiernae mortis praesentisque praelii, ingenti gaudio dulcique melodia Christianus populus delectaretur. Dicebat enim: «Populus hic, quem vides et audis in voce exsultationis adversus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Jesu Christi, Filii Dei vivi, committere, scito quod certus est hodie de corona regni [0559A] coelorum: et quia ad meliorem transibit vitam, in qua primum felicius incipiet vivere, si pro ejus nomine et gratia in hoc praelio mori meruerit. Ideo in gaudium et jubilationem cor nostrum erigitur; quia si forte corruerimus in manu inimicorum, potestatem habet Dominus Jesus, Deus noster, animas nostras in paradiso gloriae suae collocare. Idcirco non timemus mortem ante inimicorum impetum; quia certi sumus post temporalem mortem, de certa illius retributione. Hoc vero signum sanctae crucis quo munimur et sanctificamur, procul dubio spirituale nobis scutum est contra jacula inimicorum, et in eodem sperantes, tutius adversus pericula cuncta stare audemus. In hoc utique ligno sanctae crucis redempti sumus de manu mortis et inferni ac potestate angeli [0559B] nequam. Et in sanguine Domini nostri Jesu Christi, Filii Dei vivi, ab omni inquinamento veteris erroris emundati, fiduciam habemus vitae aeternae.