Latin
6.1.87 to 6.1.90
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 6.1.87-90
Not analysed yet
CAP. XLIV. -Plebs Christianorum cruce signata in occursum pergit armatis. Ducis responsione audita, rogatur per perennis vitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe ejusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conservaretur. Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur [0559C] quod, visa virtute et victoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit. Hujus vero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi universo coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et vexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio. Nulla armentorum et vetiti gregis fit concupiscentia, sed praemissi greges et armenta ad decipiendos fideles Christi, splendore armorum, galearum clypeorumque stupescunt, et vehementi strepitu ac clamore exercitus attoniti, admirantur. Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt. CAP. XLV. -Qualiter fuerit eorum acies ordinata. Christianis deinde a montanis egressis et in valle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et universa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis vicini pascui, ac si divino nutu praemonita et jussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post victoriam reperiri [0560A] possent. Nec mora, segregatis pecudibus et visis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur. Universi vero equites et pedites circa sua signa et vexilla catervatim conferuntur. Godefridus dux, et summus post Dominum dominatorum Jerusalem, cum duobus millibus equitum et tribus peditum in omni armatura loricarum, galearum, clypeorum, lancearum et sagittarum, portas Ascalonis obsedit, ne ulla vis inhabitantium ab urbe hac parte erumperet, Gallosque retro post terga improvisos impugnaret. Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia. Robertus Northmannorum princeps et Robertus Flandrensis, Oliverius de Jussi, Gerhardus de Keresi, Reynardus de Tul, densata fronte acies a sinistris contra Mauros et omne genus gentilium in campestribus moderabantur ad committendum praelium. Universi autem equites et pedites Christianorum conglobati in signis et vexillis ad resistendum illic pari animo constiterunt.