Latin
7.1.19 to 7.1.21
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.19-21
Not analysed yet
CAP. X. -Milites decem Christiani triginta equites gentilium fugant et necant. [0573D] Audito quidem tam crudeli nuntio Meravis, qui post regem secundus imperat, et cujus voci omnes cives et universae civitates de regno Babyloniae obediunt, turbatus est vehementer statimque centum equites Arabes et ducentos Azopart mittere se promisit ad subveniendum civibus urbemque tuendam: non enim passus est ad aures domini regis Babyloniae Ammirabilis tam gravem legationem pervenire, ne cor ejus nimium gravaretur. Intellecto hoc solamine, quod promiserat Meravis, multum gavisi sunt cives Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe. Deinde octo diebus transactis [0574A] auxilium et vires regis Babyloniae illis adfuerunt, centum equites Arabes et ducenti Azopart: quorum jussione et consolatione longius quam solebant ab urbe et porta procedere praesumebant. Audito tandem in Jerusalem adventu illorum, surrexerunt clam duce decem milites Christianorum, et in termino Rametis constiterunt ad explorandam rei veritatem, utrum milites Babyloniae adfuissent in auxilium urbis Assur. Qui protinus quinque armigeros direxerunt ante moenia urbis ad lacessendos et producendos viros, quorum fama erat; ipsi vero decem in campestria Assur descenderunt. Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti [0574B] sunt, post tergum relictis insidiis. Armigeri vero quantocius equorum velocitate ad decem equites Christianorum fugam inierunt. Quibus ad subveniendum decem domini sui illico in equis et armis adfuerunt; et triginta Arabes in fugam remittentes, usque ad portas et moenia Assur eos persecuti sunt, tres illorum in momento perimentes; quorum capita ab armigeris amputata, cum equis et spoliis eorum afferentes, Jerusalem cum gaudio reversi sunt. CAP. XI. -Apud Assur iterum Babylonici a ducis militibus detruncantur.