Latin
7.1.22 to 7.1.24
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.22-24
Not analysed yet
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt. Unde centum et quadraginta equites convocans, in [0574C] insidiis versus Rames conductu Werneri de Greis, ac Roberti probi militis de Apulia, ituros constituit, ut Arabes milites aliqua arte lacessitos, et ab urbe Assur productos circumvenientes, aliquid insigne cum eis molirentur. Manserunt itaque hi milites Christiani ducis juxta Rames in insidiis duobus diebus donec cives Assur tertia die egressi fiducia suorum militum per agros cum gregibus suis, ignari totius infestationis, vagari secure coeperunt. Illis vero sine respectu periculi vagantibus, viginti milites continuo ab insidiis et societate Christianorum egressi, praedam undique contraxerunt, vi etiam abducentes; sed mox a militibus Assur excussa est. Ad haec tota manus Christianorum consurgens ab insidiis fortiter assilierunt; milites quoque Arabum [0574D] et Azopart omnesque pedites illorum idem fecerunt et utrinque grave commissum est praelium. Tandem Christiani praevalentes, plurimam partem illorum occiderunt praedamque retinentes cum plurimis equis et captis ibidem militibus in gloria et jucunditate Jerusalem reversi sunt. Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur. Dux denique Godefridus de prospero eventu suorum non ad modicum laetatus est. CAP. XII. -Assur civitas facta est tributaria, et Joppe instauratur. Sic tandem civitas Assur taedio affecta, nec regis [0575A] sui auxilio videns se posse resistere, pacem composuit, claves portarum et turrium duci obtulit, facta ei tributaria. Cujus tributa Roberto, militi praeclaro de Apulia, pro conventione solidorum a duce concessa sunt. Post haec dux volens adhuc amplius urgere et subjugare civitatem Ascalonem, et caeteras urbes sub regno Babyloniae deprimere et debellare Joppen, quae vulgariter Japhet dicitur, antiquo ex termino dirutam reaedificari murisque muniri constituit, quatenus illic portus navium fieret, et ab hac caeteris gentilium civitatibus locus esset resistendi ac nocendi. Firmata ac munita civitate Japhet, ab omnibus regnis et insulis Christianorum mercatores vitae necessaria afferentes ad ejus portum accedebant; peregrini quoque adventantes usquequaque secure [0575B] illuc descendebant, corpora sua hospitio et quiete curantes.