Latin
7.1.25 to 7.1.28
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.25-28
Not analysed yet
CAP. XIII. -Principes circumjacentium civitatum munerarios se duci sponte offerunt. Sarraceni autem dolentes et tristes facti sunt, eo quod ab hac civitate reaedificata et instaurata universae civitates gentilium in circuitu subjugandae, debellandae ac devastandae essent, Christianorumque vires per mare adventantes de die in diem augerentur. Quid adversus hoc facerent, gentiles nihil melius senserunt in omni consilio, nisi ut legatio ab Ascalone, Caesarea et Ptolemaide vel Accaron ad salutandum ducem maturaretur ex parte ammiraldorum praedictarum urbium. Nec mora, legatio ad aures ducis et omnium primatum suorum Jerusalem [0575C] in hunc modum delata est: Ammiraldus Ascalonis, ammiraldus Caesareae, similiter ammiraldus Ptolemaidis, duci Godefrido in omnibus salutem. Exoramus te, ducem gloriosissimum ac magnificum, quatenus gratia et concessu tuo cives nostri securi et pacifice ad negotia sua procedant. Et decem valentes equos mulosque tres, corpore elegantes, tibi mittemus; ac singulis mensibus quinque millia byzantiorum in ratione tributorum reddituri sumus. Hoc pacto nimium pax facta et firmata est, quin abhinc amicitia fieri coepit de die in diem, precipue inter ducem et ammiraldum civitatis Ascalonis, et donorum copiae duci accrescebant in frumento, vino, hordeo et oleo plus quam dici et memorari possit. Similiter Caesarea et Accaron, datis muneribus auri et argenti, pacem et [0575D] securitatem obtinebant. Incubuit enim timor Christianissimi ducis universas terras et regiones gentium. CAP. XIV. -De eodem, et quod dux pacem statuerit per terram. Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent. Quod sic actum est: et allata sunt abundanter universa tam Joppen quam Jerusalem in armentis, bobus, ovibus et equis, vestibus et annona, et omnia aequo pretio cum Christianis [0576A] mutuabant: et sic laetitia magna in populo facta est. Omnem vero commutationem et egressionem per mare omnibus gentilibus interdixit. Erant enim custodes et insidiae diffusae per mare, ne quidquam gentiles navigio suis civitatibus inferrent unde civitates, necessariis opibus abundantes et confisae factae, rebelles superbirent, et foedere neglecto, quod cum duce pepigerant, exaltatae resisterent. Si qui vero ab Alexandria, Damiata vel Africa navigio veniebant, cum opibus suis a militibus ducis capti detruncabantur. Similiter Sarraceni Christianis nullam in mari pacem servabant; solummodo pacem et foedus utrinque statuerunt super terram. Haec pax nimium adeo inter ducem et ammiraldum Ascalonis esse coepit, ut cives illius pacifice cum [0576B] rebus venalibus penetrarent, et viri Christiani similiter Ascalonem sine impedimento proficiscerentur.