Latin
7.1.33 to 7.1.36
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.33-36
Not analysed yet
CAP. XVII. -Tankradi nuntios princeps Damascenus perdidit; terram ejus dux invadens, Grossum Rusticum ad foedus coegit. Turci vero Tankradum de die in diem videntes invalescere, ducisque Godefridi vires illi semper [0577D] adesse, per aliquod tempus pacem cum eo decreverunt componere sub hac conditione, ut post hujus pacis terminum, communi consilio inito, aut sibi vellent subesse, aut omnino foedus cum illo refutarent subire. Tankradus super his cum duce sumpto consilio, acquievit Turcorum precibus, et plurima munera byzantiorum, auri et argenti et ostri ab eis et Grosso Rustico suscipiens, terram minime post hac bello commovit. Deinde transactis aliquantis diebus, Tankradus sex milites, viros disertos et peritissimos, direxit ad principem Turcorum Damasci, quatenus urbem sibi redderet et Christianitatis professionem assumeret, si tamen ejus dono vel consensu in aliqua parte regionis illius habitare [0578A] vel vivere vellet; alioquin propter aurum vel argentum vel caetera dona se illi amicitiam servare non posse. His igitur auditis, princeps Damascenorum vehemente ira motus est, apprehensosque viros quinque decollari jussit; sextum autem quia Turcorum sectam arripuit, vitae reservari praecepit. Istorum tam egregiorum legatorum caede cruentissima ducis ad aures perlata, vehementer una cum Tankrado et omni Ecclesia turbatus est. Qui continuo accitis undique viribus equitum et peditum, in terram Damascenorum adversus interfectores fratrum descendit, per dies quindecim terram et regiones depopulatus, nemine sibi resistente. Videns ergo princeps regionis, Grossus Rusticus, quia a facie Christianorum nil sibi nil Turcis intactum remanebat, [0578B] nolens volens foedus cum duce et Tankrado per cussit; Turcos vero renuit, quorum auxilio stare ante faciem Christianissimi ducis prorsus non valebat. CAP. XVIII. -Ubi dux gloriosus coepit aegrotare. Hoc foedere cum principe praedicto confirmato sub ratione tributorum, dux per Ptolemaidem, Caesaream et Caiphas regredi disposuit: cui ammiraldus Caesareae in occursum veniens benigne prandium obtulit. Sed ille cibum contradicens, tantum de pomo cedri gustans cum omni mansuetudine et gratiarum actione, post modicum gravi infirmitate correptus est, divertensque Joppen episcopum et ducem Venetorum in apparatu copioso et armorum multitudine reperit. Cognito autem quod conchristiani essent et non [0578C] hostilis collectio, secreto hospitium, quod sibi novum construxerat, cum paucis subintravit. Nam molestia corporis accrescente premebatur. Cui quatuor ex suis collateralibus assistentes, alii pedes illius in gremio accipiebant, alii capiti ejus ad reclinandum pectus suum supponebant; quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.