Latin
7.1.37 to 7.1.40
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.37-40
Not analysed yet
CAP. XIX. -Venetorum muneribus dux honoratur, ac deinde vehementius aegritudine premitur. Audientes ergo Christiani peregrini quomodo tantus princeps aegrotaret, gravi moerore et luctu concussi sunt, crebro visitandi gratia ad eum venientes: [0578D] inter quos ipse dux et episcopus Venetiarum, et eorum primates, introducti sunt ad salutandum ipsum ducem, videndum et colloquendum. Intromissi ergo, in vasis aureis et argenteis, ostro et veste pretiosa, mira et insolita dona duci obtulerunt ac dederunt, propter dilectionem et desiderium quod videndi eum semper habebant. Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum; sed in crastino, si ei quidquam remissius fuerit, in aspectu omnium se praesentare qui eum videre et cognoscere cupiebant, et tunc libenter velle perfrui eorum communi affabilitate. Nocte denique eadem, dolore ac languore corporis illius invalescente, [0579A] a suis, propter nimietatem tumultus navalis exercitas, Jerusalem se deferri jussit; quoniam hoc tempore, sicut pollicitus fuerat, peregrinis Venetiarum nulla affabilitate potuit communicare. CAP. XX. -Consilio ducis castelli Caiphas obsidio praeparatur. Cognita hac ducis valida aegritudine, dux et principes Venetorum Wernerum de Greis et Tankradum aggressi sunt, videlicet ut duci loquerentur quid acturi sint: seu an civitatem aliquam in littore maris obsidentes debellarent priusquam Jerusalem descendant, seu exspectarent quousque, Deo donante, dux sanitatem reciperet? Ascenderat autem tunc festinanter Tankradus Tabaria in Japhet, vehemente [0579B] ducis comperta infirmitate. Dehinc ducem ambo principes super his quae a Venetis audierant convenerunt; et consilio cum eo facto, licet aegrotante, et caeteris primoribus, decretum est ut castellum, Caiphas dictum, peregrini Veneti navali obsidione circumdarent; Tankradus vero vice ducis cum Wernero obsidionem in sicco locarent, videlicet ut ab utroque latere maris et terrae urbs obsessa et oppressa caperetur. Aptatis siquidem ingeniis, quibus Caiphas vinceretur in terra et in mari, fama luctuosa allata est in Joppen ducem Godefridum summum principem jam obiisse. Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere. Ad hanc ducis consolationem, adorato a Venetis sepulcro Dominico et locis sanctis visitatis, Tankradus et Wernerus una cum patriarcha Dagoberto in Joppen reversi sunt, apparatum suum sine otio ad unguem iterantes. Et post dies quindecim cum omni opere machinarum et balistarum profecti, mari et terra Caiphas applicuerunt. Sed Wernerus Japhet remansit, eo quod subito infirmitate fuerit correptus, et abhinc in gestario Jerusalem advectus est.