Latin
7.1.49 to 7.1.53
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.49-53
Not analysed yet
CAP. XXV. -Oppidum Caiphas expugnatur. Dehinc die altera radiante, et Domino Jesu suorum miserante, Judaei et Sarraceni videntes Christianos insuperabiles, nec suis flammis aut armis posse reprimi a turri et ejus assultu, ipsam turrim mox relinquentes, nec eam amplius retinere valentes, [0581D] fugam iniierunt: post quos universa civitas pariter in fugam conversa est. Ad haec milites Christiani cives hostiles per mediam urbem insecuti, et eos crudeliter perimentes, victoresque facti, portas civitatis aperientes, totum Christianum exercitum intromiserunt. Qui universa in ea reperta, nempe pecuniam innumerabilem tam in auro quam in argento, cum vestibus, equis et mulis, hordeo, oleo et frumento, illic depraedati sunt. Veneti autem adhuc in mari flexis anchoris consistentes, nunc Gallorum cognita victoria et urbis invasione, festinanter levatis anchoris adfuerunt, aliquos gentilium occidentes, sed nihil pecuniae illic deprehenderunt. CAP. XXVI. -Gelmarus expulsus, et Tankradus castellum Caiphas obtinuit. [0582A] Capta autem civitate Caiphas, Geldemarus Carpenel, quia eamdem, si caperetur, dono ducis susceperat, quem obiisse nondum sciebat, milites et pedites suos convocat ad civitatem retinendam ac muniendam. Sed copiae Tankradi ampliores et validiores urbis moenia et ejus turres obtinentes, Carpenel et ejus gentem ex urbe expulerunt. Carpenel quid ageret non melius hac hora sensit, quam ut a civitate cum omnibus suis migraret, et ad castellum validissimum ac ditissimum, quod dicitur ad S. Abraham, versus montana et civitates Sodomae ac Gomorrhae hoc tempore declinaret. Hoc equidem castellum dux non longo assultu effugatis gentilibus [0582B] subjugavit, quod ab Jerusalem sex milliaribus remotum, quondam primus patriarcha Abraham aedificasse et inhabitasse, ibidemque sepultus fuisse perhibetur. Hoc praesidium Turci et caeteri gentiles et Judaei nimia devotione honorantes venerabantur, nec minore celebritate a catholicis cultoribus observatur et colitur. CAP. XXVII. -Consilio majorum Boemundus ad regnandum in Jerusalem vocatur, sed in itinere capitur.