Latin
7.1.54 to 7.1.55
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.54-55
Not analysed yet
Patriarcha autem Dagobertus et Tankradus ibidem mortem ducis audientes, in unum conspiraverunt, nihil de civitate Caiphas Geldemaro Carpenel se daturos, sed de ea ad velle acturos; de Jerusalem quoque, regno Godefridi ducis, similiter per [0582C] omnia pro velle deinceps licenter consulere ac disponere. Unde consilium inierunt in civitate Caiphas, quatenus avunculo Trankradi Boemundo legationem Antiochiam mitterent, ut in terram Jerusalem proficisceretur cum omni apparatu suo, regnumque illic obtineret, priusquam aliquis haeres Godefredi ducis thronum ejus praeoccuparet. Legatio haec denique patriarchae et Tankradi sine mora directa est. Verum ejusdem legationis portitor, Morellus nomine, secretarius patriarchae, quia in dolo missus est, et contra jusjurandum quod idem patriarcha cum Tankrado duci fecerat, si forte obiret, nulli regnum Jerusalem se redditurum nisi fratribus suis, aut uni de sanguine ejus, ira Dei adversante, Laodiceae in manus Reymundi comitis irruit: et [0582D] sic tota legatio litterarum irrita fuit, et perfidia ubique patefacta Boemundus siquidem eo tempore, divino judicio, in mense Augusto adunatis trecentis equitibus, versus Malatinam urbem descenderat, invitatus ad auxilium Christianorum ex litteris et legatione Gaveras, Armeniae ducis, principis et domini ejusdem civitatis, eo quod Donimanus, princeps Turcorum, urbem hanc in manu gravi angustiatam obsedisset. Hic itaque audito adventu Boemundi et ejus copiarum, nec illum longe ab urbis obsidione abesse, quingentibus militibus ab exercitu suo assumptis, illi in planitie regionis occurrit; praelium cum eo commisit intolerabili grandine sagittarum, donec Boemundi virtus attrita, et universa [0583A] societas succubuit interempta, aut fugitiva facta ac dispersa. Ex hac alii subito sunt detruncati, alii vivi capti et retenti una cum principe suo Boemundo, et in exsilium in Nixandria civitate ejusdem Turci abducti, et ferreis vinculis alligati sunt. CAP. XXVIII. -Donimanus, princeps Turcorum, obsessis Malatinae Christianis contemnitur.