Latin
7.1.56 to 7.1.58
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 7.1.56-58
Not analysed yet
Capto itaque Boemundo, ejusque propinquo Richardo, et caeteris majoribus domus suae, Donimanus ad urbem Malatinam cum spoliis eorum et capitibus decollatorum in magna gloria regressus, ad Gaveras legationem praemisit, quatenus civitatem in manu ejus redderet, sciens quia Boemundum captivum tenuerit, et omnem equitatum illius attriverit, [0583B] in quo omnis Christianorum spes et summa fiducia pendebat: alioqui non posse eum vivere a facie Turcorum. Gaveras vero jactantiam Donimani intelligens, nequaquam his minis civitatem se illi aperire fatetur, ne ullis ejus obedire mandatis, dum adhuc vitam Baldewini principis Edessae vel Rohas incolumem sciret, nec aliquod adhuc infortunium illius narraretur. Donimamus, magnificus princeps Turcorum, haec audiens, in superbia magna locutus, haec viro responsa dedit: Noli modo nimiam in eo habere spem aut fiduciam. Nam ipsum Baldewinum sicut Boemundum post paululum temporis spero me habiturum. CAP. XXIX. -Baldewinus liberare volens Boemundum, nihil proficit. [0583C] Inter haec nuntia, Boemundus, totius vitae et salutis diffisus, particulam capillorum capitis sui, signum captivitatis suae et doloris, clam per Syrum cuempiam Baldewino misit, omnibus hoc Turcis ignorantibus, quatenus sine dilatione sibi subveniens, a manibus Turcorum eum eriperet, priusquam ad ignotas et barbaras nationes illorum perveniret. Baldewinus, jam tertia luce captivitatis Boemundi transacta, assumptis centum et quadraginta loricatis equitibus, descendit in campos Malatinae civitatis ad excutiendum Boemundum, confratrem in Christo si, prosperante Deo, aliquo nisu in loco opportuno cum Turcis committere valeret. Sed Donimanus Baldewini adventantis audacia et plurima virtute [0583D] illius militari territus, sine mora ab obsidione castra movit, et versus mare Russiae in terram suam fugiendo cum omni equitatu suo divertit, gaudens se Boemundum, tam nominatissimum principem et caput Christianorum, arripuisse, ac metuens ne viribus aut arte Christianorum illum amitteret. Baldewinus vero fugam ejus intelligens, persecutus est spatio trium dierum: quem tamen longius persequi dubitans propter dolos falsorum Christianorum, aut insidias hostium, et quia non multos habebat milites, Malatinam reversus est. Gaveras itaque princeps civitatis, benigne eum suscipiens et in fide, in manu et tutamine illius urbem reddidit, ac universum thesaurum civitatis cum [0584A] plurima veste pretiosa illi praesentans, ut de his remuneraretur, exoravit; sed de omnibus sibi praesentatis, nihil suscipiens, retinuit. Cognita itaque Baldewinus illius benevolentia et fidei constantia, quinquaginta milites in urbe cum illo constituit manere, ad tuenda et retinenda moenia civitatis; ipse vero cum caeteris Rohas regressus est. Post haec Donimanus, comperto tam metuendi principis ac militis recessu, readunatis viribus, iterato urbem Malatinam obsedit diebus multis. Sed viriliter a quinquaginta praedictis tironibus, a Baldewino ibidem constitutis, urbs defensa ab hostibus, et intacta atque invicta remansit; dum tandem Donimanus bello fatigatus, et longae obsidionis laedio affectus, Christianorum territus auxilio, urbem [0584B] deseruit, et sic deinceps ab obsidione illius quievit.