Latin
8.1.15 to 8.1.18
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.15-18
Not analysed yet
CAP. VIII. -Ubi populus in itinere suo illicite luxuriatur, praesidium Ancras funditus diruens, sata et segetes vicinas Turcorum succidens. Tribus dehinc septimanis evolutis, et adhuc in itinere suo prospere et abundanter peregrinis epulantibus, et plurimis de populo illicite luxuriantibus, et multum incesta commistione agentibus, in ipsa vigilia S. Joannis Baptistae, praecursoris Domini, ventum est ad montes ascensu difficiles et valles profundissimas, deinde ad castellum, quod dicitur [0609D] Ancras. Ubi Turcos repertos assilientes, et in assultu usque in medium mane perdurantes, munitionem funditus diruerunt, ducentis ibidem Turcis detruncatis. Sex tamen ex his capitales latitantes, in silentio noctis periculum mortis evaserunt. Hoc itaque castellum militibus imperatoris restituentes, eo quod de regno ejus fuerit, et injusta invasione Turcorum amiserit, profecti sunt ad praesidium Gargara, segetes et omnia sata regionis depopulantes, eo quod praesidio nocere nequiverant propter ejus munitionem, situ et natura locorum validam et insuperabilem. Hoc praesidio illaeso et non superato ab universa legione relicto, Turci vehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a [0610A] Christianis turmis vallata, nunc illaesa et invicta remansit. Ab ea igitur die et deinceps exercitum persecuti, minus sequi valentes prae lassitudine incursabant, et crebra caede sagittarum mortificabant. CAP. IX. -Reymundus comes, donis Turcorum corruptus, exercitum duxit per viam solitudinis: et Christiani per vires agunt custodiam in exercitu. Pervenerunt deinde Christianorum populi ad plurimas civitates et castella, quorum nomina latent. De quibus Turci dona et multa cibaria mittentes, comitem Reymundum praecedentem et milites imperatoris avertebant. Sic corrupti, per deserta et invia et solitudines locaque arida totum deducebant exercitum, ubi assidue Turcorum insidiae occursantes eis, universos de exercitu negligentia aut lassitudine [0610B] retardatos trucidabant. Perceptis igitur insidiis, et gravissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreverunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecavere; Longobardos similiter ad septingentos, a tergo lassos et subsequentes fratres tueri et exspectare. Turci vero comperta Longobardorum custodia post tergum sui exercitus, supra quingentos in arcu et equis conglobati, subito clamore intonantes, eos a tergo incurrerunt, sagittarum grandine velociter vexantes et vuluerantes. Tandem terrore mortis attoniti Longobardi, celeritate equorum in fugam conversi sunt, miseros pedites et itinere fessos deserentes: quos Turci gravi occisione [0610C] circiter mille in hac prima custodia peremerunt. Crastina autem die exorta, et crudeli fama attritae gentis perlata in castra, conturbati sunt omnes primores exercitus, multum Longobardis improperantes quod mollitie et pigritia eorum contritus et imminutus fuerit exercitus; unde alios decreverunt custodes statuere fessi et a longe subsequentis populi; sed nemo se obtulit ad custodiam praeter ducem Burgundiae. Qui cum quingentis loricatis equitibus sic tuebatur exercitum, ut nec unus in custodia suae diei de populo periret.