Latin
8.1.19 to 8.1.22
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.19-22
Not analysed yet
CAP. X. -Turci cum Reymundo praelio decertant, et turmae Christianorum propter hostes in unum conglobatae mistim per solitudinem gradiuntur. Sequenti vero die post Stephani custodiam, comes [0610D] Reymundus suae diei egit custodiam, quem Turci, ad septingentos in unum collati, nona diei hora in locis arctissimis fortiter incurrentes, cum eo grave praelium in sagittis commiserunt. Sed comes viriliter resistens, non amplius quam tres suorum amisit, praeter aliquos gravi sagittarum infixione ibidem vulneratos. Comes ergo Reymundus videns quia bellum difficile sibi suisque ingruebat, et Turcorum copiae accrescentes sibi vim inferebant, septem equites veloci cursu remisit ad exercitum, qui jam spatio septem milliarium praecesserat, quatenus sibi aliqua manus mitteretur, quae sibi suisque nimium et diu angustiatis ab hostium impugnatione subveniret. Audita hac comitis [0611A] legatione, decem millia equitum in momento sequestrati, loricis induti, galeis operti, clypeis pectori obductis, eadem dic viam remensi sunt ad ferendum comiti auxilium, existimantes omnes Turcorum copias convenisse. Turci ad haec septingenti, visa comitis constantia, et reversae multitudinis audaci succursu, fugam velociter arripuerunt, in montanis se abscondentes. Ab illa denique die commistis copiis, Reymundus et universi ductores et capitanci decem millium cum omni manu equitum, et comitatu fatigatorum peditum, ad multitudinem exercitus redeuntes convenerunt: qui deinceps dividi, aut ullatenus aliquibus in locis spatiari, nulla fiducia praesumpserunt, propter assiduos Turcorum assultus et nimias illorum copias. CAP. XI. -Qualiter exercitus in solitudine quindecim diebus vagando, sitis et inediae miserias pertulerit gravissimas. [0611B] Dehinc per quindecim continuos dies viam suam continuantes, amplius in solitudines et loca inhabitabilia et horroris, per montana asperrima incedebant: ubi nihil reperientes, non hominem, non pecudem, gravi fame coeperunt coarctari, quin aurum nulli prodesse poterat nec argentum; quia nullius generis esca reperiebatur, quae pretio posset mutuari. Si qui vero de Provincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti vel trecenti ad investigandos cibos, circumventi a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur. Haec enim [0611C] Provincialium gens amplius praedae et rapinis inhiabat prae omnibus, et ideo ampliori casu prae caeteris periclitabatur. Tantum divitibus et magnificis viris, qui vehiculis a portu Civitot et a Nicomedia civitate farinam, panes, carnes siccas vel baccones attulerant, sustentatio vitae erat; caeteros gravis inopia frondes, cortices arborum ac radices herbarum corrodere, et sic ventrem implere cogebat.