Latin
8.1.35 to 8.1.38
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.35-38
Not analysed yet
CAP. XVIII. -Post fugam Reymundi universi duces exercitus, cum reliqua multitudine tentoriis et uxoribus suis in via delictis, celerem fugam arripiunt. [0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat. Tentoria autem et omnem apparatum suum Christiani cum omnibus vehiculis, cum uxoribus teneris et charissimis, cum omni suppellectile, qua tot nobiles et tam magnus indigebat exercitus, reliquerunt. Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata. CAP. XIX. -Quomodo Turci fugientium tentoria diripuerint, et uxores eorum quasdam jugularint, quasdam captivarint. Turci quidem haec audientes et continuo exsurgentes, omnibus suis in tubis et buccinis expergefactis et convocatis, sicut sunt viri semper vigiles in caede inimicorum, primo diluculo adfuerunt in tentoriis Christianorum. Ubi mulieres nobilissimas et matronas egregias, tam Gallorum quam Longobardorum crudeliter aggressi, impie raptas et vinculatas tenuerunt, in barbaras nationes et ignotam linguam, supra mille transmittentes, ac si pecora muta depraedati essent, et perpetuo exsilio in terram [0616A] Corrozan quasi in carcere et conclavi eas constituentes; caeteras aliquantulum provectae aetatis gladio interemerunt. Terra autem et regnum Corrozan sic montanis et aquarum paludibus clausum est, ut quicunque captivi illuc semel intraverint, non ultra hinc magis quam pecus a cavea exire valeant, nisi licentia et permissione Turcorum. Ah quantus dolor! quantae illic videri poterant miseriae! ubi tam tenerrimae et nobilissimae matronae ab impiis et horridis hominibus in praedam raptae et abductae sunt: quorum capita ante et retro, a dextris et sinistris, in modum colli rasa sunt; et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur. Vere non modicus dolor illic erat, non parvus timor delicatas matronas invaserat, non parvi feminei ululatus auditi sunt in castris, ubi dulces earum mariti alii occisi, alii fugitivi, ultima necessitate compulsi, miseras ac desolatas inter manus percussorum reliquerunt. Aliae illicita et foeda commistione vicissim vexatae, et post plurimam vexationem decollatae sunt; aliae hilari vultu et decora facie oculis eorum placentes, in barbaras nationes, ut diximus, transmissae sunt.