Latin
8.1.39 to 8.1.42
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.39-42
Not analysed yet
CAP. XX. -Quod post depraedationem mulierum Turci fugientes Christianos insecuti, diversa eos caede laceraverint, plurima eorum spolia in itinere relicta colligentes. Repertis itaque et captis tot honestis mulieribus [0616C] in tentoriis fugientium Christianorum, Turci celeritate equorum insecuti sunt tam equites quam pedites, tam clericos quam monaches et totum femineum sexum, qui fuga evaserant de castris: quos non aliter gladio metebant, quam messor, qui falce maturas segetes metere solet. Nulli aetati aut ordini parcebant; solos juvenes imberbes, viros militaris officii, captivabant, quos etiam in exsilio cum matronis honorificis Corrozan abduci destinabant. Pecuniam quidem inauditam a fugitivis et lassis medio itinere relictam sustulerunt; ad haec molles vestes, pelliceos varios, grisios, harmelinos, mardrinos, ostra innumerabilia auro texta, miri decoris, operis et coloris, equos quoque et mulos, [0616D] plus quam numero vel littera alicujus referri possit: quae omnia tandem illis taedio fuerunt asportare. CAP. XXI. -Quod Christiani exercitus centum et sexaginta millia siti ac fame, fuga et sanguine a Turcis in bello occisa sunt. Terra autem et montana, ut aiunt pro vero, qui haec oculis viderunt, et vix illic judicium mortis evaserunt, byzantiis, auro incommutabili, argento inaestimabili et denariorum dispersione sic operta erant in contritione et fuga tam magni exercitus, ut amplius tribus milliaribus super aurum, gemmas, vasa argentea et aurea, ostra mirifica et pretiosa, vestesque subtiles ac sericas, incedere fugientes et persequentes viderentur. Sanguine vero occisorum tota via defluebat. Nec mirum; quoniam supra centum [0617A] et sexaginta millia illic in gladio et sagitta ferocium Turcorum ceciderunt: facile ab hostibus superati ac detruncati prae fame diuturna, qua nimium afflicti et viribus exhausti, nulla virtute resistere potuerunt. Tanta enim illis fames in desertis Flaganiae incubuit, ut corium bovis viginti solidis emeretur; paniculus, qui palmo concludi poterat, tribus solidis Lucensis monetae venderetur; cadaver equi, muli, asini, sex marcis appretiaretur. In hac fuga saevissima duo probi equites de populo Stephani Blesensis, dum viam maturarent a facie Turcorum insequentium, quidam cervus ex adverso de montanis clamore et tumultu Turcorum et Christianorum attonitus eis occurrit, impedimentum illis viae factus: trans quem ambo casu corruentes, in [0617B] momento ab hostibus decollati sunt.