Latin
8.1.83 to 8.1.88
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.83-88
Not analysed yet
CAP. XLII. -Reymundus precibus principum a Tankrado vinculis absolvitur, et expugnatae urbi Tortosae praeficitur. Bernardus autem Extraneus, eo tempore comitem Reymundum apud eumdem portum captivum tenuit, eo quod imputabatur ei necis traditio Longobardorum et caeterorum qui in eadem fuerant expeditione: quem Tankradus Antiochiae sibi traditum reposuit in custodia. Principes igitur Christianorum, qui convenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum [0624B] a Tankrado in vinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solveret ac suis restitueret. Tankradus vero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte civitatis Acrae invaderet, et id sacramento obligatus observaret. Post haec recepto eodem principe Reymundo, unanimiter salutato Tankrado, ab Antiochia regressi sunt usque ad civitatem Tortosam. Quam obsidentes et expugnantes subdiderunt: in qua ipse Reymundus ex communi consilio ad tuenda ipsius moenia remansit, eo quod vir cautus et doctus ad resistendum hostibus videretur. Caeteri viam Jerusalem continuare decreverunt. CAP. XLIII. -Welfo dux Hierosolymis adorato sepulcro Domini, in Cyprum reversus obiit. Welfo autem dux obsidionem hanc devitans, Jerusalem ad adorandum descendit una cum Reinoldo duce Burgundiae, fratre Stephani, vice ipsius Burgundiam regentis, qui ante expeditionem Longobardorum Jerusalem tendens, Antiochiae usque nunc hiemaverat. Sed infirmitate correptus, in via mortuus est idem Reinoldus et sepultus. Welfo igitur Jerusalem perveniens, adorato Jesu Domino et ejus sepulcro, post aliquot dies navigio usque ad insulam Cyprum reversus est, ubi et ipse infirmitate detentus, mortuus et sepultus est. CAP. XLIV. -Quomodo principes, devicta urbe Tortosa, cum Baldewino rege Palmas Joppe celebraverint. [0624D] Caeteri autem principes praefati, post captionem civitatis Tortosae, recto itinere usque ad civitatem Baurim cum decem millibus profecti sunt, ubi regem Baldewinum, ex praemissa legatione admonitum, in occursum sibi in ingenti manu repererunt; quia transire regiones et civitates gentilium absque tamnominati et potentis novi regis conductu dubitabant. Deinde habita per noctis spatium cum eo requie, crastino admistis copiis profecti sunt; et per quindecim dies ante sanctum Pascha Joppen venientes, per dies octo, et ipsa solemni die Palmarum illic morati sunt. Postea autem die Palmarum a Joppe egressi, Hierosolymam ascenderunt. In qua septem [0625A] dies commorantes, et Sabbato sancti Paschae ignem de coelo operientes, sanctam civitatem in orationibus et eleemosynis perlustraverunt. Conradus quoque stabularius, et Engelradus episcopus Lauduni, paululum retardati, subsecuti sunt confratres usque Japhet: qui et ipsi in Pascha Domini caeteris adjuncti sunt.