Latin
8.1.89 to 8.1.94
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 8.1.89-94
Not analysed yet
CAP. XLV. -Principes, Pascha Hierosolymis celebrato, inter imperatorem et regem pacem componunt. Convenientes igitur de omnibus locis in Jerusalem hac secunda hebdomada paschali, et gloriose ac jucunde sanctam solemnitatem cum rege peragentes, mala et pericula peregrinorum rememorantes, consilium regi Baldewino dederunt, quatenus in humilitate [0625B] ampliore, qua posset, et precibus mansuetis imperatorem Constantinopolitanum compellaret super miseriis Christianorum: videlicet ut a perditione et traditione Christianorum cessaret, et Ecclesiae Hierosolymitanae subveniret, Turcos et Sarracenos non audiret; sed pleniter ac fideliter omnem mutuationem necessariorum a praesidiis et locis regni sui fieri usque in Jerusalem non negaret. CAP. XLVI. -Fama volat in populo, imperatoris consilio Longobardos fuisse occisos. Fuit enim fama in populo catholico, quod ipsius imperatoris occultis et perfidis consiliis, a comite Reymundo et militibus Turcopolis, deductus sit exercitus Longobardorum per deserta et invia et solitudines Flaganiae, ut illic a Turcis facile prae fame et [0625C] siti exhaustus superatus occideretur. Verum ut a veridicis et nobilibus viris relatum est, nequaquam hoc nefando scelere culpandus erat. Nam saepius exercitum praemonuit, et edocuit solitudines et defectiones [0626A] et Turcorum insidias in inviis Flaganiae, et ideo eos non secure et tutos per hanc viam posse incedere. CAP. XLVII. -Baldewinus imperatori munera mittit se de perfidia excusanti. Acquievit benigne rex Baldewinus consiliis universorum; ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam. Imperator universam petitionem regis cum muneribus sibi praesentatis in bona accepit, et de omni suspicione necis Longobardorum, quam adversus eum Christiani habebant, jusjurandum in Dei nomine faciens, se excusavit: promittens se deinceps omnibus misericordiam [0626B] fieri, regem Baldewinum se velle honorare et amare. In eadem legatione ab imperatore decretum est, ut episcopus de Barcinona eum apud Romanum pontificem Paschalem de traditione sibi imposita excusaret.