Latin
9.1.40 to 9.1.42
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.40-42
Not analysed yet
Verum illorum adventu cognito, et igne jam circa machinam saepius advolante, Reynoldus quidam miles regis, arte sagittandi peritissimus et magister sagittariorum, socios ad defensionem admonet; ipse vero arcu Baleari arrepto, supra centum et [0635B] quinquaginta Sarracenos mortifero vulnere exstinctos percussit. Mane autem facto, bellum utrinque coepit vehementius ingruere et invalescere, ac saepius a portis erumpentes Sarracenorum milites lanceis peregrinos Christi, alios gravi vulnere percusserunt, alios momentanea morte exstinxerunt. Eadem denique die Reynoldus plurimum belli et caedis dum a machina adversus hostes exerceret, incautus et intrepidus nimium in aperto assistens, subito mangenellae impetu lapis emissus illi in verticem venit; et sic mortuus jussu regis sublatus, in monte Thabor a religiosis monachis sepultus est. Videns autem rex, quia virtus Sarracenorum praevalebat prae intolerabili multitudine, quae noviter a praedictis [0635C] civitatibus huic urbi ad auxilium navigio confluxerat, et quia manu suorum non solum bello gravata, sed et longa obsidione ad resistendum deficiebat, ex consilio magnatum suorum ignem machinae jussit immitti, nimium turbatus et dolens inde recedens, eo quod prosperum successum hoc tempore nequiverit habere. CAP. XXI. -Baldewinus rex venationi aliquantulum vacans cum decem sociis Sarracenos sexaginta aggreditur. Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent. Tunc quidam forte Christianae professionis illis obviam facti sunt, quos nimia audacia freti gentiles praefati, persequi, occidere et rebus exspoliare decreverunt, ut sic in gloria et victoria cum spoliis fidelium ad suas civitates repedarent. Hac itaque crudeli intentione Sarracenis Christianorum vestigia insequentibus, universa vero regione fama eorum commota ac tremefacta, eo quod vires illorum ampliores quam fuissent aestimarentur, Baldewino regi, omnium horum ignaro, et solummodo [0636A] venationi intento, nuntiatum est, quomodo Sarraceni regionem ingressi fuissent ad insidiandum et trucidandum populum Dei vivi, et ideo citius eum oportere in hac necessitate subvenire. Qui illico hoc audito, decem socios, qui secum erant, nobiliter admonet ut sine intermissione hostes insequantur, et nunquam eos impune a regione exire patiantur; sed fortiter cum eis dimicantes, praedam excutiant et rapinas confratrum suorum. Mox venatoriae artis obliti, Otho Altaspata, Albertus de Blandraz et caeteri, qui cum rege venationi intererant, licet lorica, scuto, lancea inermes, sed tantum gladio accincti et pharetra procul omni timore mortis ablato, equos calcaribus urgent, et recto vestigio Sarracenos persequentes, forte jam visos, sagittis et gladiis eductis, [0636B] subito incurrerunt, et atrociter hinc et hinc praelium commiserunt.