Latin
9.1.43 to 9.1.46
Albert of Aix, Historia Hierosolymitanae Expeditionis 9.1.43-46
Not analysed yet
CAP. XXII. -Baldewinus rex a quodam Sarraceno latenter inter fruteta vulneratur, et Jerusalem reportatus, curatur. Baldewinus vero rex prae cunctis acrius per medios hostes irruens, et caedem gladio multiplicans, ex improviso juxta fruteta humilis silvae in rapido cursu volantis equi astitit: ubi a quodam satellite Sarracenorum, qui inter ramos et opaca folia delituit, furtiva lancea trans femur et renes perforatus est. Nec mora, a tam crudeli vulnere tam potentis regis rivi sanguinis graviter eruperunt, vultusque illius pallescere; animus et virtus deficere, manus a gladii percussione cessare coeperunt, donec tandem [0636C] in terra ab equo corruens, ac si mortuus et exstinctus expirasse crederetur. Quod sui commilitones ut viderunt, statim dolore inaestimabili commoti, amplius et validius coeperunt hostes caedere et persequi, quousque alii occisi, alii in fugam versi, per montana et invia dispersi et elapsi sunt. Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere. CAP. XXIII. -Qualiter a Babyloniis obsessa urbs Japhet, et quod Christiani navigio appulsi contra Sarracenos praeliati sunt. [0636D] Audita hac regis Baldewini vulneratione et aggravatione, rex Babyloniae et Meravis, congregato ab omni regno exercitu, navali expeditione Japhet descenderunt, quam fixis anchoris versus maritima obsederunt. Ascalonitae vero ex praecepto regis per aridam ad auxilium venientes, et pariter hinc et hinc, et ab intus et de foris praelia committentes, diversis assultibus eam expugnare moliti sunt. Interea dum haec obsidio fieret, et diuturnis praeliis ad invicem cives Joppe et hostes Ascalonitae contenderent, duae naves, quarum altera minor, quam vocant Galeidam, et altera major, quam vocant Dromonem, ex improviso cum Christianorum coetu advectae sunt ut adorarent in Jerusalem. Ex his major navis, quem supra quingentos viros absque matronis continebat, [0637A] ignorante exercitu gentilium, clam in obscura nocte repentino remigio advecta, illusis custodibus vigiliarum noctis, in portu et littore urbis Japhet resedit. Sed quassata ex impetu nimio et celeri fuga, et onere rerum et hominum, in partes dissiliens et hiscens, sabulo infixa est. Videntes autem hanc Sarraceni invio cursu et nimium maturata fuga attritam, ac in limo littoris arenosi infixam, velociter navigio advenerunt ut viros naufragantes percuterent, et res illorum et omnia quae vitae erant necessaria diriperent, ac inter se dividerent. Verum Christiani, qui in ipso urbis Japhet littore consistentes, ad eventum rei perspiciendum, et ut subvenirent naufragantibus concurrerant, viso conchristianorum periculo, nimia impugnatione resistentes, [0637B] importunam multitudinem abegerunt, donec Dei auxilio repulsis gentilibus in liberatione fratrum suorum praevaluerunt.