Latin
ACTUS PRIMI SCENA SECUNDA. EUBULUS. Septenarii.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
DEus caeli atque terrae, gratias tibi maxumas
Habeo, quod talem sis mihi largitus filium,
Quem nulla in re mihi immorigerum habui, dum vixit heic:
Nunc porro toto pectore te unice precor, ut, quia
Illum in Academiam, tamquam bonarum ad artium,
Morumque politiorum mercaturam mittere
Constitui; tu Sapientiae et Bonitatis sub tuo
Clypeo et tutela cum ipsum digneris defendere.
Etenim, sine dio Numine, nil in bomine est, quod queat
Recte facere, et fit nihil humana industria boni,
Ubi non est praesto divina moderatio ubi.
Tu ergo clemens Deus, divini radiis flaminis
Noctu diuque illius illustra animum, ut omnia
Studia actionesque ad praecepta dirigat tua,
Nec usquam a Pietatis declinet semita; at siet
Nobis hac mundi immundi in fabula parentibus
Honor, et hinc haeres aeternae vitae gratissimus.
Nunc proximum est, ut intus conveniam gnatum meum,
Eique dinumerem argentum, et vestes emam, quibus
Opus, ut se crastina die accingat viae suae.