Latin
ACTUS PRIMI SCENA TERTIA. CORNELIUS. EUGENIA Virgo. Senarii., lines 1.1.3.1-1.1.3.45
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.1.3.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
HOlla Hoscha Ho!
Ecquis me iam nunc vivat fortunatior?
Ecquem magis Dii Deaeque omnes ament,
Magisque benefaciant, consilia et prosperent,
Ut eveniant, quae optat, et ut optat omnia?
Nae tu CORNELI albae Gallinae es filius,
Qui tales divites, qui tales simplices,
Qui tales propitios parentes nactus es.
Nam quanta, proh DEUM immortalem! astutia
Argento eos ut defraudares, saepius
Es usus, inde usque a Puero; Nunc opus erat
Floreno, nunc iterum, usque iterum, usque iterum integro
Ioachimico, ad librum, vel pileum, aut calceos,
Aliasque ad res mihi comparandas plurimas.
Respondebat quidem Senior, Hei Gnate mi!
Si postulando tu mihi sic perrexeris,
Citius me egenum, ac divitem te effeceris.
At ego sciens patris mei substantiam,
Claudebam ad singula haec fenestras aurium;
Aut durum est, dicebam, telum Necessitas;
Sed postquam argentum dinumeraverat senex,
Valere iubebam librum, pileum, calceos,
Valere praeceptores omnes cum schola,
Ad Eugeniam meam, meum illud corculum
Meumque ocellulum atque delicias volans;
In ea me oblectabam, cum ea, quando parens
Domo peregre aberat, dies haut pauculos
Noctesque multas consumebam in gaudiis;
Ome fortunatum plus quam dici potest!
Ecce autem nunc aliud obortum est gaudium,
Parens meus mihi argentum atque aurum dedit,
Queis mihi in Academiam licet proficiscier,
Prosit ei largitas, sed mihi Pecunia.
Iussit quidem ille, ut impendam in bonos libros;
Et in dubiam mei salutem corporis;
Verum, simulatque ego venero in Academiam,
Bean deposito, vives faciam mihi
Ut adsient, atque omne tempus insimul
Mecum ducant in gaudiis communibus;
Si plusculum insumpsero quam par, quid inte est?
Fallaciarum mille modo viae patent,
Quibus ex sene argentum omne extorseris probe.
Sed de his satis. Tempus Monitor rerum omnium,
Nunc, Eugeniam, priusquam hinc abeam, efftagitat,
Conveniam, ut ei valedicam ad annos pauculos;