Latin
ACTUS TERTIUS. ACT. TERTII SCENA PRIMA. CORNELIUS, HOSPITA. LUBENTIA. Senarii.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.3.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sis salva muliercula.
Salve iterum tu bone
Adolescens, mene queris an virum meum?
Primum omnium tuum maritum, deinde to
Quoque admonendam censeo; sed ille ubi est?
Ecastor illud nescio, solus abiit,
At si quid recte in nostris aedibus velis
Tibi curatum, manda mihi, nam sola ego
Imperium hic teneo; Servus, Serva, Liberi
Mihi soli audiunt, ille observat libros,
Ecclesiam, et Pastores, mihi domesticam
Committens curam.
Quisquis is est, mihi placet;
Dicam ergo tibi, quid mihi discupiam; vesperi
Epulari et exporrigere frontem destino,
Cum GRILLO et SORGIO meis popularibus,
Proinde quaeso memento adire tempori
Forum cupedinarium, et mercarier
Capos duos, anatesque totidem, et anserem
Armumque arietis derterum; Quin et duas
Carpas, aliquotque turdos atque fundulos;
De vino et vitris ipse sollicitus ero;
En aceipe Rosam hanc nobilem; forte amplius
Hoc si quid exposueris, reddam crastino
Die, bona fide.
Haec omnia ego tibi lubens
Expediam mi CORNELI. tu fac hospites
Tui nobis ut adsient in tempore,
Ne mihi molesti sint noctem per integram;
Mittam desubito hinc in macellum atque in forum
Meam gnatam Lubentiam; Heus Lubentia!
Statim cum Trullulaulla hinc exito in forum,
Emptum hac pecunia armum Vervecis de xterum,
Duos anates, duos Capos, unum anserem.
Praeterea aliquot Carpas, turdos et fundulos.
Fiet mater, liceat modo crines meos
Aptare recte capiti.
Modo fiat cito!
Curabis recte ô pulcherrima Lubentia!
Ne super hac re CORNELI vel quicquam ambigis,
Hodie hora sexta cuncta parata erunt tibi.
Abeo ergo et ipse meos invitatum bospites.