Latin
ACTUS TERTII SCENA SECUNDA HOSPITA, LUBENTIA. TRULLULALULLA. Scazontes Senarii.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
Heus heus! ubi es LUBENTIA? ilico prodi
Nondum indui vestes, nec collegi crines
In nedes, neque enim fluere comas queo ferre;
Semper, quoties tibi exeundum est, abit annus;
Priusquam te exornes, propera, ne otcupent largae
Te pluviae, Chasma, fulgur, tonitrua et venti;
Quid tibi mea nunc tonitrua somnias mater
Hoc mense Martio?
Loquacula hanc linguam
Comprime, prodique, videsne glomerarier atras
Ab Austro nubes, et polum obduci, perge
Perge inquam, ipse eventus probaverit dicta;
Nihil pericli est;
Quin sonuit hora secunda
Credo quod ab aurora usque ad hoc quod est lucis
Numquam exornari, fingi, pingi, cessasti!
Nihil refert; iam sat sum mea mater compta;
Utinam madescas ad vivam cutem Stulta!
Ut debitam feras mihi mercedem, quod
Sic obstrepas semper et obgannias matri;
Ne mihi succenseas mater, modo discedo;
Age subsequere me Trullulalulla cum corbe
Maiore, habebis quod te fessam sat reddet;
Subsequar ut experiar meas vires.
perge