Latin
ACTUS TERTII SCENA SEPTIMA, SORGIUS. Scazontes.
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.3.7
Unproofread scanNot analysed yet
QUam numquam Dii immortales secundae res
In poclis consequuntur exitum laetum;
Gravis quin maeror hinc sequatur a tergo:
Meo malo id nunc etiam intelligo demens;
O Corneli! quam nimis infausto me et Grillum
Excepisti tempore; quam stulte autem Grille
Factum, quod cum usque omnes eramus oppleti,
Ut vel nullum officium suum faceret membrum;
Nos tamen ad Asmum tecum allexisti, et nocte
Quidem intempesta. O mustum! ô vinum! ô Zythe!
Quid non efficitis? quid non? ubianimos nostros
Semel occupastis; Sed quid confero culpam
In mustum, in vinum, in Zythum, quae loqui haut possunt?
Namque ista fabulari si possent, sese
Probe defenderent; Nos nos sumus in culpa
Qui largiter nimis ita indulsimus poclis;
Nunc quidnam istoc certamine vicimus? Certe
Nil praeter famam; ego venabulis belle
Percussus, testes sunt scapulae, caput, tergum!
Sodales insuper in caveam coniecti sunt,
Quae, me si prodiderint, adhuc mihi restat.
Expromoto opus est consilio mihi; Eos invisam
Rogatum, ne vocati in quaestiones, me
Forsan suis responsionibus prodant.
Adibo subito, ut recte congruant cuncta,
Sibique ubique hae res consentiant polore.