Latin
ACTUS TERTII SCENA OCTAVA. FRIDERICUS Magn. R. IUSTUS Adsessor. PHILIPPUS, lines 1.3.8.1-1.3.8.59
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 1.3.8.1-59
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi sunt Bibones et Nebulones isti perfidi?
In vestibulo ambulaut uterque.
Accedat Grillus huc.
Grille heus! vocaris ad Magnificum.
Sis animo bono,
Atque intrepida constent verba.
Mea mens metu vacat.
Quis te Sinister Genius hac nocte agitavit Scelus?
Tantum ut patraris facinus.
Vis hercle illata est mihi.
Etiamne quereris?
Immo me immerentem in carcerem
Foedum protr axit Imperator Vigilum pessumus.
Tun' immerens qui omnes boatu complesti vias?
Qui stricto ferro in ianuam cauponis impetum
Fecisti? qui illius pariter non veritus frangere
Fenestras? et tot maledictis hominem perstringere?
Factum nego.
memorem esse mendacem decet, modo
Gladio peribis ipse tuo: Valenti heus! Hansius
Accedat: Hic Praefecte Vigtlum secum inique ait
Actum.
Ast ille reliquorum erat antesignanus, nihil
Intentatum linquebat lingua, framea, lapidibus,
Testes mei omnes sunt sodales.
Quid Cornelius
Ille alter, albae quem ferunt Gallinae filium?
Is nulli cedebat, at omnes clamore vincere
Studebat, nec caedendo nec feriendo ianuae aut
Fenestris parcebat. Quin hosce tertius, fugam
Qui cursu sibi quaerebat adiuvabat strenne.
Quis ille tertius Sympotes, qui sese in pedes
Coniecit?
Ille ignotus venit nobis obviam.
Tu nos videris decipere, imo etiam nos decipis.
Hoc absit Domine Doctor, aedepol non novi eum;
Quid si convincaris mendaciis?
Lubens luam
Poenam.
Heus Valenti nobis accersas Cornelium;
Vos interim parum secedite, dum revocamini.
Corneli accerseris.
Egregius miles sub poculis,
Ecquid pudet tantas dedisse turbas tempore
Nocturno?
Nullas Rectcr quod memini, turbas dedi.
Utrumque noris, unum si noris.
Nega amplius.
Faterer certe, si mihi culpae conscius forem.
Responsio elegans; Quod tertio nomen fuit?
Qui vos reliquit in certamine.
Illud nescio,
Is solus tot tumultus movit, nosque in carcerem
Perduxit immerentes.
Vos nulli ergo noxii
Fuistis?
Nulliomnino,
Heus istis vor mendaeiis
Duplicabitis malum.