Latin · Dactylic hexameter
M. ALBERTI WICHGREVI HamburgI SATURA IN VETULLAM, Ex cuius nomine per, lines 2.2.2.136-2.2.2.147
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.2.2.136-147
Unproofread scanNot analysed yet
Perge decus Ditis, Furiarum perge Voluptas,
Quae tibi sive Charon, seu trux suggesserit ira,
Omnia conari, et quae scribere vix sit honestum.
Sic tibi nocte ferent pulchras tua somnia formas,
Sic tibi pacifice veniet post funcera vita.
Sed quid ego? quid ago? labor est meus omnis inanis,
Si coner precibus mentem flexisse VETULLAE!
Dira suum numquam deponit Vipera Virus,
Ipse suos Tygris mores non exuit atros,
Ursa vorax, avidus Vultur manet, et Lea saeva,
Quid mirum ergo manet si scaeva VETULLA VETULLA?
VALEAT CUM PACE IN PICE.