Latin · Dactylic hexameter
M. ALBERTI WICHGREVI HamburgI SATURA IN VETULLAM, Ex cuius nomine per, lines 2.2.2.89-2.2.2.135
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.2.2.89-135
Unproofread scanNot analysed yet
Garrula nam multum est, inconstans, vana, bilinguis,
Atque in ca pietas Crocodili, astucia Hyenae;
Ne cives, ne vos, queis est fors uxor honesta,
Et pulchra, in licito gaudens concumbere lecto,
Ultra Cassinum fugere hinc iuvet, atque propinquam
Varmundam, uxori Vetula haec cito garrit in aurem
Cuique suae, simul et per conscia sidera iure-
Iurando affirmat, certe mirabile dictu,
Se Pyramanthia, et speculo didicisse, maritum
Nunc hanc, nunc illam manibus volvisse puellam.
Vos quoque matronae; quae vincula sancta pudoris
Servatis, deinceps longum exivisse cavete,
Si modo sint cari dentes, oculique caputque:
Hoccine, ait, bone vir; permittis semper habere,
Imperium uxori? hac, cedo, libertate fruisci
Hanc decet? aeternum ô cunctis plorande marite?
Quin age si quid cordis habes, fustemque columque
Arripe, et illius tremulas buccasque natesque
Tun tun tun tun tun tun
de, de, de, de, de, de
re re re re re
Scilicet his tochnis mentes effascinat aequas
Ut multa quaestum ratione secuta, caducas
Cogat opes, unde ad crassam sibi dolia fesem
Strutetur, qua post pascat Vitulosque Suesque:
Nulla fere causa est, quam non subvertere tentat
Fraus genii VETULAE, magtcique potentia cantus,
Omnia scet quae intra muros agitantur et extra.
Vis iuvenis tremulos nostros invisere patres,
Vis iuvenis sanctas nostras invisere matres,
Vu iuvenis fidos nostros invisere fratres,
Vis iuvenis laetos nostros invisere natos,
Vis iuvenis pulchras nostras invisere natas,
Hortator tibi sum, prius appellasse VETULLAM
Te iuvet, et veniam nostrae impetrasse VETULLAE
Sic poteris vere tu filius esse VETULLAE.
Namque habet illa domi, sex crasso curpore natas,
Quarum, quae facte vinosa, TRULLULALULLAM
Connubio iugent firmo tibi, duriter omnes
Ut tecum insueto sub carcere transigat annos,
Hane tu si madidus vino contempseris unquam,
Continuo totam furiosi more per urbem
Discurrit! (subito ira animos exercet aniles)
Atque uno centum spirat mendacia folle,
Qui modo Doctoris, modo qui sine fine Magtstri,
Nunc Mercatoris, nunc consulis atque supremi
Iudicis in tota natam traduxeris urbe.