Latin · Dactylic hexameter
M. ALBERTI WICHGREVI HamburgI SATURA IN VETULLAM, Ex cuius nomine per, lines 2.2.2.46-2.2.2.88
Albert Wichgreve, Cornelius relegatus 2.2.2.46-88
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iuvat in vatem mordaces spargere voces.
fit Leno, sit Scurra vagus, Grallator, Agyrtae,
Lurca vorax, gaudens alienis vivere poclis,
Qui studeat virides annos fraudare iuventae.
Et sibi commissos petulans corrumpere natos:
Quoque mage incautas possit movisse Sorores,
Nunc tremulas dextras scit cancellare, retortum
Inclinare Caput, transversa tuentihus hircis.
Nunc plenas rauco diducit gutture fauces,
Solaque commiscet Caelumque Salumque Solumque
Omnia frendens, omnia sternens, omnia perdens.
Impune ergo mihi spiraverit illa tot auras
Quando mens et lingua iubent? numquamne reponam
Traductus toties dirae dulcedine linguae?
Agricolae nulli nota est mage villa, VETULLA
Quam mihi sunt mores periuria, iurgia, lites,
Et quae vix centum recitem mendacia libris.
Scis quoties (quamvis hara scit tibi carior ara)
AH VITULI MATER, magni sub tegmine Iovae,
Oris cum crepitu postici et murmure linguae,
Publica divini turbasti verba ministri,
Inque pudorem omnem vicinas foeda dedisti.
Nuper eram in templo, sacra iura audire paratus,
Huius ad obscenae perpulchra sedilia Scrophae
Cum me traxissent praeter spem fata misellum.
Mira canam, sed vera, inibi vix Presbiter orsus,
Lumina terribili rotat haec cum more VETULLA, et
Versus humum spectans, ingenti grande tonitru
Spirat odoris opus, cuius fragor ilicet omnes
Excitat e somno famulas horroreque turbat,
Et gravis innumeros faetor templo eicit ipso.
Dicito nunc mecum cui casca paraemia nota,
Iupiter inferni quo non habitacula figit,
Illic invenias putrem diramque VETULLAM.
Audisne haec quaeso? Stygii patris ornamentum,
Audisne? an dormis? tremulis an forte labellis
In vacuas mammas spurca stillante saliva
Intritum calidum sorbillas tristia ad antrum
Vulcani? Sed nos Cives non credimus illa.
Nimirum tenet hoc; falso hinc sub nomine mendax
Huius simplicitas, fallaxque modestia vultus,
Et simulatus amor, vos in sua retia ducit,
Transversumque rapit, quo non exire potestas.